Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
trium falcastrorum, vaccam unam, equos tres iugales | Martinus Varga, sessio quartalis. Habet pratum in Helyréth falcastri medii, caulium hortum, vaccam unam | Martinus Demien, sessio media. Habet pratum in Hely rét falcastrorum trium, item in Stein Marhoff falcastrorum similiter trium, caulium hortum, uti aliae mediae, equos quinque, poledros duos, vaccas quattuor ¡ Emericus Nemet, sessio media. Habet pratum in Helyrét falcastroum duorum, in Stein Marhoff autem falcastrorum trium, equos tres, boves duos, vaccas duas, hortum caulium | Gregorius Mészáros, sessio quartalis. Habet pratum in Hely ért 39 falcastrorum duorum, in Marhoff falcastri unius, hortum caulium, boves duos | Ioannes Német, sessio quartalis. Habet pratum in Marhoff falcastrorum duorum, hortum caulium, iuvencos duos. Labores. Praestant isti quoque subditi Vereknienses eosdem labores et simili modo, sicuti subditi Feolreuienses, tamen quoad vecturas, quam et ligni sectionem sive etiam devectionem fimi ad vineas Schőnőll et Gomollier. Horti. In territorio huius possessionis Vereknie habentur horti, quos externi possident, videlicet Ioannis Nemetj Szuniogdiensis falcastrorum duorum arboribus fructiferis insitus, a quo solvit communitati f. 1. Stephani Schin medii falcastri, cum optimis arboribus. (Est homo Püspekiensis.) Solvit communitati f. — d. 35. Pauli Buszy particula medii falcastri, est etiam Szuniogdienses et solvit etiam f. — d. 35. Educillum. Educillum huius loci per omnia sic se habet, ut in Feőlreú. Quoad quantitatem tamen educillandorum vinorum, quodsi bona vina dentur, possunt etiam trecentae urnae per annum in eo éducillari, hoc est intra tres angarias. Census. Census quoque est idem, qui in Feőlrew, per omnia. Traiectus Danubialis. Habetur hic in ripa Danubii traiectus, cuius naulum et datiae exiguntur tali modo. A quolibet pecore maiori exiguntur d. quinque, ex quibus unus cedit nautis, quattuor autem domino terrestri, a vitulis, ovibus, capris, suibus d. duo, domino duntaxat terrestri. Ab agnellis usque ad festum Sancti Ioannis Baptistáé d. unus domino terrestri cedens, post festum tamen Sancti Ioannis exiguntur etiam ab agnellis d. duo, a pedestribus hominibus singuli d. duo. Pulsores bourn, cum pécora, quae navi non intrant, sed transfretan debent, pepulè'rint, solvunt domino terrestri a quolibet pecore maiori quattuor. Nobiles, qui alias de iure regni a naulo sunt exempti, si quaestum exercent et onusto curru transeunt, solvunt itidem a iugalibus pecoribus, equis vel bobus singulis d. quinque, ex quibus itidem unus d. cedit nautis. Simili modo fit cum lis quoque nobilibus, qui vina in insulam 40 quaestus gratia invehere soient ad educillandum. Item a singulo curru piscibus onusto exiguntur duo pisces maiores, quorum unus cedit domino terrestri, alter teloniatori. Bibale, quod domini magnates vel nobiles aliique a nauli solutione exempti donare soient, cedit solummodo nautis. Debent autem ex duobus pagis, videlicet ex Vereknie et ex Feolrew alternatim quattuor personae, quae iuramento sunt aeque ad iudices obstrictae, ad fidelem administrationem proventuum continuo in traiectu adesse. Quibus singulis dietim ex proventibus domini terrestri d. tres solvuntur. Tempore hiberno, quando Danubius concrescit, a quolibet pecore exiguntur solummodo d. quattuor. Eo quoque tempore debet unus ex nautis continuo in traiectu adesse, qui tales 39 Helyesen : Helyrét. 40 A Csallóközbe.