Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

FELVIDÉK

solutiones exigit et habet dietim ex proventu domini terrestris d. decern pro salario. Subditi archiépiscopales, utpote Szuniogdienses, Pűspekienses et integra Chellye ex antiqua consuetudine tam a personis, quam et pecoribus medium solummodo naulum solvere sint obligati, tenentur tamen, si quando opus est pro reparatione navim extrahere, adiumento esse, uti et hiberno tempore, si quando Ímpetu Danubii aut ventorum navis abriperetur, in per­sonis et simul cum eorundem iumentis auxilium praestare, quatenus ad soli­tum locum reducatur. Observandum, quod dominus terrestris tenetur tarn de navi, quam et de reliquis requisitis providere. Quem in finem idem dominus terrestris ordinarie intertenet hominem et de facto habetur persona (quae vocatur Iacobus Gothardt ex Feolrew) iuramento obstricta, ad cuius manus nautae proventus singulorum dierum consignare soient. Ule vero domino terrestri dandis rationibus est obligatus. Habet haec persona pro suo labore salarii nomine ab antiquo f. viginti quattuor. Item ex Gellie 41 dabantur ei sexdecim metretae frumenti. Olim habuit domum hie in Vereknie, cuius rudeta extant, ad quam domum pertinent hortus pomarius et foenetum quattuor falcastrorum, nunc vero pertinet ad dominum terrestrem et fructus arborum ei administratur. Foenum porro, quatenus teloniator saepibus circumdat, ipse pereipit. 42 Habetur etiam in Stein Marhoff pratum ad illam domum pertinens, cuius usum ab antiquo teloniatores habuerunt. Proventus huius traiectus Verekniens¿s (uti modernus teloniator Iacobus Gothardt recognoscit) profért annuatim circiter f. mille ducentos, quandoque autem plures et ad summum usque ad f . mille quingentos sese quandoque extendit. Molendina. Sunt in territorio huius possessionis molendina Danubialia quattuor, primum Martini Varga, secundum Stephani Teőrek, tertium Micha­elis Nemet, quartum Martini Demien cum affine. Isti quattuor possessores solvunt a quolibet molendino per tallerum imperialem et unum anserem bene saginatum ad festum Sancti Martini. Propria domini terrestris. Habetur in hac possessione hortus caulium domini terrestris capiens sex mille plantarum, quem incolae Vereknienses ex­colere et inserere tenentur auxilio etiam Feőlreuiensium. Macellum. Est hic macellum primo erectum exigui momenti, quia non continuum, de quo nihil solvitur. Silvae. In territorio arcis Posoniensfs trans Danubium ante antiquum traiectum habetur silvula Vyeőntes, aliter Assás dicta prohibita. Concessum tamen est subditis huius loci pro siepimentis et necessitatibus aedificiorum ligna et virgulta succindere, cum praescitu semper tamen iudicis. Neque licet exinde alienis quicquam vendere, sed solummodo (uti praemissum) utantur ad proprias necessitates. Aliae universae silvae arcis Posoniensis sunt sub muleta f. duodeeim prohibitae, sicuti et venationes. Externi, si ibidem vena­tionis vel lignationis causa fuerint deprehensi, capiantur in arcem Posonien­sem deducendi. Byrsagia. Byrsagia hoc quoque loci sunt eadem et eodem modo se ha­bent etiam iudiciales processus, uti superius in Feolrew vel in Varallia. Obser­vatio circa domorum, hortorum vel fundorum venditiones, oppignorationes et abalienationes eadem est in hac quoque possessione, sicut in Feolrew. 41 Egyházgelle (Pozsony m.) és a megyei hatóságok alól kivett gellei érseki szék Gelléhez tartozó falui. 42 A révnél beszedett szénát a vámos kerítette be, hogy a kártevők ellen megvédje, és ezért a széna őt illette.

Next

/
Thumbnails
Contents