Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)
FELVIDÉK
rum, quae per excursionem vei graminis conculcationem contingunt, pendant a quovis grege sive turma ad rationem domini terrestris singulam libram piperis, quam custos silvarum exigere et administrare consuevit. Intelliguntur porro hoc loci boarii, qui per traiectum Posoniensem pecora transpellunt. Traiectus. Habetur Posony traiectus, cuius utraque ripa Danubii spectat ad arcem, non scitur tamen unde fiat, quod nihil ex eodem domino terrestri pendatur. Observandum hoc loci, quod omnes piscatores Ultradanubiani, qui ex lacu Ferteő dicta vel undecunque ex partibus Ultradanubianis et ex comitatu Mosoniensi vel Soproniensi vel vero undecunque ad portum Posoniensem pisces et cancros vehunt ad forum Posoniense venundandi gratia, a quovis curru piscibus et cancris onusto solvunt d. sexdecim. Venditiones. Observatur etiam hoc loci, quod nemo vicinorum seu incolarum domum suam, vineas, prata et id genus fundos quoslibet sine praescitu domini terrestris, officialium et iudicis vendere ausit sub amissione venditorum, quae eo facto per dominum terrestrem occupantur. Byrsagia. Propter criminalia dominus terrestris requiritur, qui causas tales iure revideri facere et iuxta leges patrias executioni demandare tenetur. Minores violentias, utpote verberationes, effusiones sanguinis sine caede, dehonestationes, contemptus sigilli et id genus alia iudex cum assessoribus iudicat, ita tamen, ut byrsagia etiam domino terrestri cedentia adiudicentur, utpote ob effusionem sanguinis f. 4, emenda linguae f. 20, contemptus sigilli f. 1, iniusta querela f. — d, 70. Concordia litigantium quodsi sub muleta indicta fuerit, pars non observans 13 eiusmodi mulctam solvet, ex qua cedit domino terrestri media pars, pars vero altera dividitur inter observantem contractus et communitatem. Silvae. Habentur silvae ad arcem Posoniensem spectantes. Prima est quercina, quae incipit a molendino Ioannis Fiechtlbek et protenditur usque ad sacrum fontem 14 estque penitus devastata adhuc ante quadraginta annos per praesidiarios arcis Posoniensis Germanos et Hungaros. Altera est insula Hengerau 15 dicta, qua nunc traiectus Danubialis et via publica habetur, itidem devastata potiori ex parte per tegulares pro coctione laterum, 16 olim venationi aptissima, nunc tantum quasdam fructiferas arbores hinc inde continens, Danubio circumfusa. Tertia vocatur Hobrtt, magnitudine praecedenti aequalis, lignationi apta et virgultis potiori ex parte aliisque id genus communibus lignis referta. Ex una parte Danubio distinguitur a silva civitatis Purgeraw dicta, ex altera vero parte domini terrestris adiacentem 17 habet Keopchin versus. Quarta insularis, Grainaugl, continet pomaria, prata et salicetum, quae tota est in disputatione cum civibus Posoniensi&ws. Dicuntur tamen praesidiarii arcenses ab antiquo lignationem in eadem exercuisse. Quinta itidem insularis, Vyeőntes 18 vocata, ex una parte Danubii e regioné territorii Keőp13 Ti. contractum. 14 Valószínűleg az a „Heiligenbrunn", amelyet a szőlők helymeghatározásánál XV —XVLT. századi végrendeletekben is használnak. A későbbi Heiligbrunn Pozsony határának északnyugati részén feküdt. (Ortvay : Pozsony tört. H/l. 308.) 15 A pozsonyi várheggyel szemben, a Duna jobboldalán fekvő terület — amelyikről itt szó van — hajdan sziget volt. Ezen a területen később Pozsonyligetfaluközség (Engerau, Csehszlovákia) és a ligeti díszkert található. 16 Innen vágták ki ugyanis a téglaégetők (itt : tegulares) az égetéshez szükséges fát. 17 A rövidítés feloldása ennél a szónál nem kétségtelen. Valószínűleg egy másik, Köpcsény felé elterülő földesúri erdőről van szó. . 18 Üjöntés.