Maksay Ferenc: Urbáriumok XVI–XVII. század (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 7. Budapest, 1959)

DUNÁNTÚL

unum tapetum et coturnices, qui promiserunt se posthac annuatim f. 12 velle solvere, dummodo a servitoribus Choron protegantur, 35 qui non ita pridem quoque 9 boves illis abegerunt. Possessio Mynt Zent Ad Palotám. Dant pactative annuatim f. 3. Nonam dant de seminaturis. Hoc anno dederunt tritici capetias ö 1 /^, vassas 15, facit f. 4. Avenae capetias 2, vassas 3, d. 60. Possessio Hattwan Olim ad Simontornia pertinebat tertia pars eius, duae partes nobilium Kerezturi et aliorum nobilium Demetrii Dady et Emeriei Pap. Census nullos solvunt. Nonam dant. Hoc anno dederunt tritici capetias 4, vassas 7,.facit f. 1 d. 66. Avenae capetiam V-j 2 , vassas 2, facit d. 50. Decimam dant de ovibus. Hoc anno dederunt agnellos 6 constituentes f. 2, lardum unum valens f. 1. Tholna Zent Georgy Olim capituli Albensis, occupative pertinet ad Palotám. Post tamen excidium Zigetiense possideri propter Turcas non potest. Sequuntur villae quae olim ante excidium Zigetiense possidebantur ad Palotám, nunc tamen non possunt possideri propter distantiam et metum Turcicum. Földes, olim ad Simontornya, non potest possideri propter Turcas. Pinchehel, olim ad Simontornia trans fluvium Kapós sita, post excidium Zigetth non potest possideri. Oerbeo ad Palotám, apud Zigetth situm, non potest possideri. Waytha, olim capituli Albensis, sita iuxta Simontornya, non potest possideri. Byzyd sita trans lacum Sar dictum, cuius media pars olim pertinebat ad nobiles Kaydassy, non potest possideri. Dorogh sita trans lacum Sar, olim Sigismundi Arthanhazy, non potest possideri. Jenew prope possessionem Byka sita in Erdeohath, non possidetur. Hada villa deserta, olim nobiles fuere. Fad sita apud Tholna, olim capituli Albensis, non possidetur. Gerlen, olim Sigismundi Arthanhazy, non possidetur. Beregh ad Palotám, non potest possideri. Zekéi, olim episcopi Quinqueecclesiensis, ad Palotám possessa fuit, seel nunc non potest possideri. 35 Csoron András erőszakoskodásairól és jobbágyaival való rossz bánásmódjáról volt ismert.

Next

/
Thumbnails
Contents