Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

teneret et possideret. Cum autem eiusmodi terra veluti ad domum Kobczou­szky vulgo dictam, in qua videlicet iidem A résidèrent, pertineret, cuperent sibi eandem adiudicari ac e manibus annotati I eximi sibique assignari, praevia I proclamatione ad comparendum. Pro praetenso I nobilis Gabriel Jeszenszky legitime comparendo, de non consentiendo in praetensam partis A praevio modo institutam acquisitionem eiusdemque universa accessoria, diceret : Quandoquidem pars A fundamentum acquisitionis suae in eo ponere videretur, quod videlicet terra illa extirpatitia praetensae ipsorum A acquisitioni subnexa ad fundum eorundem, in qua videlicet de praesenti résidèrent, pertineret, eatenus in contrarium producerét litteras testimoniales oppidi Cseythe ex prothocollo eiusdem 2 excerptas, quibus mediantibus doceretur manifeste eandem terram ad fundum non pertinere, verum extirpatitiam esse ; a latere quarum etiam testimonium verarum adhuc personarum offeret. Sed et ex eo appareret luculenter assertioni partis A contrarium, quod videlicet ex utroque latere eiusdem praetensae terrae aliae etiam adiacerent similiter extirpatitiae, unde eveniret eandem etiam eiusdem esse rationis. Quibus accederet, quod ipse I ab eadem terra a longo tempore solitum etiam annualem censum, qui videlicet a terris duntaxat extirpatitiis et non ad fundum pertinentibus in Signum dominii terrestris pendi 3 consuevhV quotannis pendat ; quo in passu revocaret se ad statuendorum testium vel vero praesentium iudicis et iuratorum praefati oppidi. 4 Et quia rusticus virtute mercedis laboris sui similes terras extirpatitias (salvo permanente iure domini terrestris) semper allienis quolibet sub titulo vendére et abalienare liber sit, ipse idem quoque 1 legitimo modo eandem terram apprehendens, sed et ius rusticanum praescriptive, transcendente possessione et dominio, usu roborans, eatenus a nemine quopiam impeti quiret. Insuper statueret etiam personaliter certos testes, qui videlicet edocerent manifeste, quod antequem praeinsertus quidam Kobza fundum illum, ad quem eadem terra pertinere praetenderetur, possedisset, illum fundum possidens praetensam terram minime possedisset, unde appareret evidenter ad eundem non pertinere. Quare inhaerendo tam productis testimonialibus, quam et sta­tuendis testium fassionibus, cuperet se ab impetitione praetensorum A enodari. Procurator praeinsertorum A praeviis suis rationibus in ordine instantiae suae f actis ulterius etiam inhaerendo, priusquam ad ulteriora passum faceret a parteque allegata I praetensa producta legalibus suis rationibus dilueret, cupit productum a parte I, de non consentiendo in idem, perlegi. Quo perlecto, a A városi jegyzőkönyvek a nagyobb (törvényhatósági jogú) városokban rövidebb­hosszabb fejlődés során közigazgatási, gazdasági intézkedéseket, peres ügyeket, adás­vételeket stb. tartalmazó különféle protocollumokká differenciálódtak. A fejletlen életű mezővárosokban, községekben mindenféle ilyen ügy vegyesen került feljegyzésre a ,,város protocollumá"-ban (a „falu könyvó"-ben). 3 Az eredeti szövegben tollhibából „vendi". 4 A ,, testimonium" vagy „fassiones" szó kimaradt.

Next

/
Thumbnails
Contents