Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

428. 1660 április 29, Csejte A földesúr a maga számára igényli magtalanul és végrendelkezés nélkül elhunyt jobbágya javait az újból férjhez ment özvegytől. Az asszony szerint a hagyaték teljes egészében őt illeti, mert férje őstől maradt vagyonát neki hagyta, egy irtásföldet pedig közösen szereztek. Az úriszék a közszerzeményt az alperesnek ítéli; a többi javak, melyekről az elhalt jogszerint nem rendelkezhetett, az úrra szállnak. Causa domini magistratus contra honestam foeminam, ante quidem providi olim Joannis Milata, nunc vero Clementis Simkouits providorum consortem, ratione certorum bonorum per defectum seminis in dominum terrestrem devolutorum. Idem, qui supra, proponit : Quod cum praefatus olim Joannes Mulata, subditus praecitati domini magistratus, his praeteritis diebus sine heredum solatio, prior videlicet maritus dictae I, e vivis discessisset, decessisset bona­que mobilia et immobilia reliquisset, quae de lege regni, signanter titulo 30. partis 3. Decreti Tripaititi 1 in dominum terrestrem devolvi et condescendi deberent. Inhaerendo praecitatae legi et consuetudini hac in parte observatae cuperet bona olim praecitati Joannis Milata sibi adiudicari, maxime vel ex eo, quod sine testamentaria dispositione e vivis decessisset momenque et titulum ipsa I permutasset mariti sui prioris. Quare ut supra. I personaliter astando dicit habuisse quondam priorem maritum duas terras extirpatitias et unam vineam, quae ipsius avitico-paterna erant ; quae quidem bona praecitata idem maritus eidem tempore sponsalitiorum totaliter legasset. Tertiam vero terram extirpatitiam moderna I durante coniugio ipsorum simul acquisivissent, quod etiam, in quantum fieri poterit, testi­monio comprobare vellet. Ob hoc peteret sibi universa talia bona adiu­dicari. Procurator domini magistratus protestatur de confessatis I, ubi non negaret talia bona esse paterno-avitica, quae iuxta praecitatam legem cupe­ret sibi adiudicari ; quantum ad unam terram extirpatitiam, illius medietas quoque defuncti mariti ipsius dominum magistratum concerneret, quam etiam peteret sibi adiudicari. Deliberatum est. Exquo bona in actione domini magistratus denotata comperirentur esse in causam attractae prioris mariti avitico-paterna, de quibus idem maritus suus quicquam testari potuisset, ex eo eadem bona: tam terrae duae illae extirpatitiae, quam etiam vinea domino terrestri possi­denda adiudicantur. Quantum vero ad tertiam terram extirpatitiam per ipsos durante coniugio ipsorum acquisitam, eadem relinquitur prae mani­1 L. a 419. sz. per 5. jegyzetét. 49 Űriszék

Next

/
Thumbnails
Contents