Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

ÉSZAKNYUGATI ORSZÁGRÉSZ

nileominus 2 tarnen pro uberiori informatione dominorum iudicum convoca­torum producit certas attestationes contra eundem exactas, ex quibus patebit ipsum minas contra iamdictum Dauidem Főldessj praemisisse easdemque minas executioni quoque demandatas. Et sic, ubi rerum testimonia adsunt, non opus est verbis, neque I probare posset innocentiam suam, quod videlicet ipse nec minas contra antelatum dominum Dauidem Főldessj praemiseiit, nec bona eiusdem ac aliorum ignis vorágine consumserit, aut consumi fecerit. Quare testes de alia fors materia ad instantiam eiusdem fateri volentes et non pro innocentia praeallegata militantes cuperet reici et ipsum simpliciter convinci. I statuit testes. Primus testis etc. Pro domino A statuuntur testes. Praesens causa ob defectum testimoniorum 3 differtur in alium ter­minum, interea tarnen idem I detineatur in vinculis. Procurator domini A inhaerendo propositae suae actioni statutisque pro priori termino testibus ac eorundem fassionibus, petit ut ante contra eundem I iudicium. Deliberatum est. Quamvis I actionem domini A contra se propositam in iudicio negasset offerendo se innocentiam suam vivo hominum testimonio comprobaturum, verum ilhs examinatis ex ipsorum fassionibus nihil plane quoad innocentiam illius elici potuit. Ex adverso vero pro parte domini A statuti testes fatentur manifeste eundem I minas de incendio perpetrando fecisse, imo et alia maleficia ipsum perpétrasse, quibus quidem minis hoc modo praecedentibus idem I patrati incendii reus fore comperitur : ex eoque idem adiudicatur torturae, post factum examen rogo imponendus et com­burendus. Procurator domini A non ita de necesse, sicuti de meliori esse, petit sibi eiusdem universa bona adiudicari, prouti etiam in pignore existentia. Deliberatum est. Universa bona eiusdem I tamquam publici male­factoris domino terrestri adiudicantur. 4 Uo. 64—66. I. 2 Nihilominus. 3 Az úriszék előtt megjelent tanúkra csak a fenti szavak utalnak, vallomásaikat azonban a jegyzőkönyvbe nem vették fel. — A tanúk hiányára tett e megjegyzés szerint a bíróság ezúttal a vallomásokat egyik irányban sem fogadta el perdöntő bizonyítéknak. 4 A nemesi jog szerint a gyújtogatás a hűtlenség egyik esete (Hármaskönyv I. r. 14. c. 7. §), ami a vádlott elítéltetése esetén jószág vesztéssel jár együtt a kir. kincs­tár javára. Az úriszék ezt használja fel jogi analógiaként a földesúr-jobbágy viszonyá­ban, s a gyújtogató vagyonát a földesúrnak ítéli.

Next

/
Thumbnails
Contents