Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)
DUNÁNTÚL
Procurator praetensorum I continuata praemissa protestatione sua dicit ex eo competentiam actoratus primo domini magistratus A elici, quod proximior fráter existât interempti, secundo, quod iure gladii gaudeat ; procuratorem autem eiusdem domini magistratus A invalidum exinde deducere argumentum, contra praemissam adaequatam, iuribus regni consonam qualificatam nihil militans. Nam quoad primum, videlicet proximiorem fratrem, liberae voluntatis et arbitrii fuisse interemptum condonare vel non ; condonante autem eo, licet proximior sit, ex eoque competentiam adducat actoratus, sed obstante ea condonatione perempta est et praecisa ex eo acquisitio eiusdem. Quoad secundum, ius gladii habens argumentum nil praeiudicare, neque facta condonatione tali iure allegato magistratus prosequi posse, nam aequo iure dominus magistratus iure gladii condonans peremptus cum praefato domino magistratu frater carnalis et uterinus indivisus existens, dato non tamen admisso, etiamsi taliter qualiter sibi solus praeiudicare arbitraretur, leges tamen non praeiudicare dictarent. Denique facta semel condonatione et fienda oblata eiusdem comprobatione praescriptos I ab incaptivatione absolvi et e vinculis eliberari deberent. Protestando que de incaptivatione et suo loco et tempore, ne simpliciter videatur pertransisse, reservaret universa de iure reservanda. Procurator domini A inhaerendo firmiter universis suis allegatis protestatur super eo, ubi procurator I nulla lege positiva aut ratione firma authoritatem magistratus praesenti in causa cassare posset et vel ex eo petitum terminum documenti, tamquam in similibus sedibus iudiciariis magistratuum peremptoriis concedí et elargiri non solitum, cuperet non admitti, verum ut supra condemnari. Procurator I cum praemissa protestatione sua dicit constare turn dominis iudicibus tribunali assidentibus, turn convocatis arbitris ad edocendam qualificatam qualificantibus in similibus causis saepissime concessam ; cum autem iustitia esset distributiva, tribuens unicuique, quod suum est, iam antea concesso itaque termino nec postulantibus in vinculis adstantibus denegari posse, quern et cuperet cum reservata facúltate. Pro domino A protestatur et super praemissis impertinentibus dicitque ad edocendas legales et nullis requisitis destituías qualificativas responsiones, fors, quod tamen non admitteret, terminus elargiri quandoque soleret, quia vero praesens praetensa ipsorum qualificata rationibus ex praeviis defectuosa et omnino illegális censeretur, siquidem, prout ex praemissis appareret, ipsi I per eandem qualificatam sibi contrariarentur. Concessioque praetensa allegati criminis rigori iustitiae, quae vel ex definitione procuratoris ex adverso unum cuique, quod suum esset, tribueret et per consequens malefactoribus propter demerita poenas irrogare soleret, tamquam praeiudiciosa, ad salvandam facti bonitatem sufficiens censeri non posset. Quare vel ex confessatis ipsorum I qualificata insufficienti existente, terminus concedi