Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

DUNÁNTÚL

I personaliter astando, ne videatur quovismodo praesentibus consentira dicit actionem esse in multis formis et módis erectam, partim in minori, partim vero in maiori causa, 9 neque se posset ex tanta dubietate et disparitate ad responsionem conformitare. Cuperet itaque, ut ex multis incertis ipse A faciat unum certum et super uno unam actionem faciat et respondebit, ita tarnen, si iuris erit. Procurator A dicit postulationem I non tenere, siquidem actionem suam super furti crimine fundasset ; ratione cuius furti, ut supra, peteret iudicium, I prioribus adhuc addit, quod 10 in actione sua talia quoque involveret, quae neque ipsum involverent, 11 unde multifaria videtur esse. Peteret iudicium. Procurator A subnectit : respondeat I directe, siquidem exceptiones essent insufficientes. Deliberatum est. Non tenet exceptio I, sed requiritur, ut articulatim re­spondeat directe ad meritum actionis. I ulterius dicit, quod omnis actio coram iudicio celebrata tria requireret : locus, tempus et persona. 12 In praesenti namque actione per expressum neque locus, neque tempus, neque quantitas rei denominatur, unde peteret causam cassari et iudicium. Procurator A dicit exceptionem stare non posse, nec debere, siquidem solemnitates actionis de iure requirendae essent in actione insertae. 13 Quantum ad reliquas, A non acquireret res furtim ablatas, verum super eodem furto sententiam capitalem inferre. Itaque respondeat I directe. Protestatur etiam, quod I sponte producerét coram tribunali partem furti per eundem I modo praevio ablati, 14 unde nulla adhibita ulteriori responsione vel aliquali proba­tione peteret capitaliter aggravari. I ulterius inhaeret prioribus suis allegatis et cupit actionem pro maiori ipsorum informatione perlegi, ubi praemissae dubietatis difficultates per expressum patebunt. Quantum autem ad praetensam quandam productionem r id necdum sedi universae constat, neque se aliquid producere ad publicum fatetur, sed inhaerendo prioribus suis allegatis peteret iudicium. I 15 inhaeret prioribus et petit ut supra. Deliberatum est. Quoniam in omni actione tria requirerentur : locus, tempus et persona, in praesenti causa autem in aliqua parte locus et tempus non designaretur, ex istis autem rationibus pro tempore causa condescendit. 9 A vádlott szerint a vád különböző ügyek miatt, különböző alapon, határozat­lanul van emelve. 10 Az ,,A" (actor) kimaradt. II Amelyek nem magát a vádemelő nemest érintik (pl. a szolgáló ügye). 12 A grammatikai hibát, mint jellegzetességet, nem javítottuk. 13 Minthogy a vád törvényes alaki kellékeihez szükséges adatok a keresetbe bele vannak foglalva. 14 A tiltakozás oka, nehogy a lopott holmi legalább részbeni önkéntes vissza­szolgáltatása az ítélet szigorúságát enyhítse. 15 Elírás, helyesen A.

Next

/
Thumbnails
Contents