Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)

DUNÁNTÚL

tumaces seorsim et singillatim ratione singularum commissarum contumacia­rum convinci et aggravari cuperet in exemplum aliorum similium contumacium subditorum et colonorum. Tandem denique constare etiam omnibus et singulis dominis terrestribus et temporaneis universas rurales personas lege naturae et civili, virtute tituli vigesimi quinti partis tertiae decreti Tripartite dominis suis terrestribus mera et perpetua Servitute colonicali subiectas existere, prouti etiam subicerentur. Et liane ipsam servitutem obsequiique fidelitatem dicti quoque I tarn prae­decessoribus ipsius domini A, quam vero eidem quoque A iuxta impositionem et commissionem, virtute praerecensitae etiam transactionis ipsis factam (ut ex praemissis contra eosdem I propositis punctis appareret) praestare debuissent, prout et deberent. Tarnen similiter ut supra mera contumacia ducti contra dominum A in ea praestanda sese immorigeros, inobedientes et contumaces reddidissent in tantum, ut quibus ducti respectibus ignofatur, humano timoré postposito fidelitatisque ipsorum homagio, quo eidem domino A veluti domino ipsorum terrestri obligabantur, neglecto, contra eundem domi­num A sese temerario opponentes ac erga praetitulatum dominum comitem palatinum, inscio, invito et irrequisito eiusdem A, 11 die decima quinta mensis Julii proxime praeterita in castro Kerestur isto comitatu Soproniensi exstructo certum quendam libellum supplicem, gravem et lamentabilem querelam in se comprehendentem, cum certis quibusdam (iuxta ipsorum praetensionem) difficultatum punctis in separata a libello supplici charta porrexissent. Quibus mediantibus eundem dominum palatinum sinistre informando, ipsum dominum A accusassent et detulissent, in genere in eo, quod idem dominus A nullo Christianitatis respe ctu praehabito, ipsos I contra vim et tenorem saepementionatarum transactionalium inconsuetis exactionibus, continuis, intolerabilibus et inconsuetis laboribus no viter que adinventis no vis impositionibus ac censuum extorsionibus ipsos I aggravaret, divexaret ac misere tractaret. Adeo usque, ut propemodum ad extremam pauperiem redigi necesse haberent residentiasque suas deserere cogerentur, ni idem comes pala­tinus ope et auxilio ipsis quantocius succurrat. In cuius documentum exhibet coram tribunali eorundem I libellum supplicem et separatam chartám sub litteris alphabeticis A. et B. Et hoc pacto eundem dominum A dehonestare, diffamare ac in sua existimatione proscindere veriti minime fuissent, in prae­iudicium ac derogamen honoris et existimationis eiusdem domini A grave et manifestum. Quod quidem derogamen honoris sui idem dominus A, salva poena singulorum per eosdem I commissorum in praelibatis punctis remanente, seorsim et singillatim pro singulis ipsorum I homagiis pati minime voluisset. Unde ut supra, eatenus quoque contra eosdem I tanquam contumaces peteret iudicium cum convictione. Helyesen : codem domino A.

Next

/
Thumbnails
Contents