Varga Endre: Úriszék XVI–XVII. századi perszövegek (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 5. Budapest, 1958)
DUNÁNTÚL
1613 JULIUS 18 269 I refert se ad priores suas allegationes. 2 Procurator I omissisprioribus suis responsionibus dicit eundem I tarn in persona, quam ratione et praetextu suae residentiae ac bonorum suorum nobilem esse et ipsa bona nobilitaria, ex ea etiam causa hic respondere non teneretur, id quod suo loco et coram competentibus iudicibus paratus erit comprobare. Procurator domini A subiungit, quod neque in persona, neque in bonis residentiae ipsius esset nobilis ; et dato, sed non concesso, tarnen herbas prati introscripti pro se defalcari et auferri nequivisset, tamquam non ipsius proprii. Ergo respondeat ad actionem et neget vel affirmet. Alioquin petit dominus A convinci. Procurator I subiungit, quod quia praetensum factum per nobilem personam et de locis nobilitaribus commissum praetenditur, non obstante eo, quod dato, etiam si pratum ipsum praecise dominum A spectet, nihilominus tarnen ex rationibus iam scriptis nihil respondere teneretur. Procurator domini A ut supra petit iudicium, addito, quod nobilitatem suam quod si, ut praetendit, haberet, earn mox et de facto coram dominis iudicibus comprobare deberet. Quia autem nullam haberet, uti ex prioiibus suis assertionibus liquide appareret, ergo ut supra petit dominus A iudicium. I addit non tenere neque cogi posse ad producenda sua literalia instrumenta, verum iuxta suam oblationem suo loco ac tempore, re ipsa ita expostulate, coram suis competentibus iudicibus paratus esset. Deliberatum est. Miuelhogy az I ugy certificaltatot ide az dominus magistratus teöruen szekéré, tanquam subditus, in bonis iurisdictioni domini A subiectis residens, az I peniglen azt mondgia, hogi w mind magha személyében is mind ioszagaba nemes uolna : a ergo az w qualificataia szerint sui ipsius et residentiae nobilitatem humano testimonio ac si voluerit, Uteris etiam et literalibus instruments. 3 Fiet proba in facie loci coram iudice nobilium et certis iuratis, termino per eundem iudicem nobilium praefigendo ; productio autem privilegiorum in futura sede domini magistratus sive hic sive in alia eiusdem domini arce celebranda. Procurator domini A protestatur solenniter, ne tarn praesenti negotio, quam etiam subsequentibus aliis consentire videatur ipsumque I in bonis praetensis iure nobilitari residere eaque possidere. Liceatque praefato domino A imposterum etiam contra eundem modo et ordine, quo vellet, procedere. Procurator I quoque protestatur, ne praesens deliberatio in praeiudicium suae nobilitatis vergat, reservata etiam facultate praetextu praesentis negotii in futurum quoque omnia allegandi, excipiendi atque disputandi. Uo, 9—12. I. 2 E sor és a következő bekezdés között értelemzavaró hiány van. Az eredeti szövegben e helyen — áthúzva — a következő mondat olvasható : Deliberatum est. Non competit aoquisitio domino A, verum üli, qui pro praesenti collata bona possidet, ideo causa condescendit. 3 A mondat állítmánya: comprobet vagy comprobare tenetur stb., a tollban maradt. a Az eredetiben itt pont van.