Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár II. (1400–1410) : Második rész (1407–1410) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 4. Budapest, 1958)

tionis regis Lodouici et regine Marie super advocatiam ipsorum Mocrad legi­timmé habendas et possidendas casu accidente perdiderunt, ita tamen, qüod dum domus plebani in Culbyn combusta extitit, ibidem et hec iamdicte littere perierunt et combuste sunt, sed quia ipsi ostenderunt tam cum iamdictis per­sonis fidedignis videlicet iudicibus nobilíum et quasi tota provincia, quod ipsi iidem duo fratres istam libertatém habuerunt, primo unum liberum laneum integrum cum moíendino et thaberna, item cum omnibus utilitatibus advoca­tiam, proventibus videlicet in terris cultís et incultis, silvis, pratis, fenetis, ín aquis parvos pisçes capiendi cum Varsa et etiam cum sagena et etiam cum omnibus iuribus, consuetudinibus et libertatibus, quibus cives et hospites de Sylína perfruuntur, item ipsi sextum iobagionem debent possidere cum omnibus suis utilitatibus. Etiam has metas habuerunt, primo inchoantur de quodam vado pertransiendo per fluvium Arwa ad villám Bessenow, de eodem vado vulgo dictum Brod tendit super quendam petram vulgo dictam Scaíicza, deinde de eodem petra tendit supra montem supra villám Bzyna usque siccitatem dictam vulgo Dubrua, item deinde tendit de eadem Dubrua infra super quen­dam fontem, de quo fonte rivulus manat et de eodem fonte cum iamdicto rivulo pervenitur ad quendam locum aquosum et ibidem conveniunt mete de Cublyn, item de eodem loco aquoso eundo inter metas Cublyn ac ipsorum metas per­venitur supra montem et deinde pervenitur ad pristinum meatum, unde origó incipit, videlicet ad vadum ultra aquam. Item tenetur dare annuatim pro censu unum florenum aureum, videlicet in festő sancti Mychaelis archangeli VI pensas et in festő sancti Georgii sex pensas, item prediales tenentur dare, si castellanus ad eos non descendet prandere, dum fuerit vocatus, vei si non fuerit opor­tunum, extunc tenebuntur in festő Mychaelis II pensas et in festő sancti Georgii duas pensas, item in festő sancti Mychaelis tenentur dare II cubulos tritici et unum cubuíum avene, item in nativitate domini quatuor pullos, item in pasca quinquaginta ova et duos caseos, item ipsi debent unam dietam falcare et eundem fenum colligere et ad castrum reportare, item ipsi soli omnes causas habent iudicare, exceptis causis criminalibus videlicet furti, incendii et homicidii et nota, quod ipsi habent laneum latius apud villám, quam in fine ea de causa, quia in fine lanei est detrimentum, ex una parte impedit locus aquosus et ex secunda parte lapides et montes, item ipsi tenentur unam iuvenem vaccam cum iudice de Knesy et cum iudice de Mezybrodna, sic tamen, sicut ipsis iura ostendent, qui quantum debent dare ad eandem vaccam et etiam cuicunque ipsi advene darent liberam libertatém causa morandi seu mansionem in medio ipsorum quomodocumque ad solutionem vel alio modo, volumus, quod hoc datum transeat omnino in effectum. Nos vero consi­dérantes et attendentes fidedignos testes eandem libertatém, uti prius habuerunt, nec augmentando nec minuendo ipsis annuimus et concessimus, dam us et dedimus has litteras testimoniales nostris propriis sigillis previa 2 confirmantes. Datum in magna villa, ipso die in festo sancteMargarethevirginis et martiris glorîose anno domini millesimo quadringentesimo octavo. Zs. 1409. febr. 26. okl.-ből. J Ez a szó az eredetiben hiányzik. 2 Esetleg: per omnia. (6614. sz.) «225 Júl. 13. Velence közli László nápolyi király követeivel, hogy a szövetségkötést nem tartja szükségesnek. Ljubié V. 129., kiv. 6225 (Júl. 14.) Livorno. A bíborosok VI. Károly francia királyhoz. Más uralkodók közt Zs.-t is vegye rá, hogy küldje el követeit a Pisába összehívott zsinatra s ugyanő szorgalmazza prelátusai megjelenését. Martène VII. 788. (Lüttichi kéziratból.)

Next

/
Thumbnails
Contents