Mályusz Elemér: Zsigmondkori oklevéltár II. (1400–1410) : Első rész (1400–1406) (Magyar Országos Levéltár kiadványai, II. Forráskiadványok 3. Budapest, 1956)

prepositus tani super dictam possessionem Bozok, quam quamlibet villám ad eandem pertinentem annuatim unum prandium cum sua familia recipére valebit, ita tamen, quod ipsum prandium populi et iobagiones de Bozok circa diem carnisprivii, alii vero in villis pertinentibus ad eandem Bozok commorantes circa quodlibet festum beati regis Stephani ipsi domino preposito dare debebunt, preterea in festivitatibus videlicet in nativitate domini et in pasca ac in penthe­costes terminis post se se consequenter occurentibus dicti populi et iobagiones in prefata Bozok et pertinentiis eiusdem résidentes consueta munera iuxta exigentiam facultatis eorum ipsi domino preposito dare et aministrare sint asstricti. Item quilibet iobagio in villis pertinentiis solummodo dicte possessionis Bozok residens pro descensu de uno integro fundo curie singulis annis in festo nativitatis domini duos panes magnós, unum pullum, unum cubulum avene, médium cubulum de ordeo similiter ipsi domino preposito dare et aministrare debebit. Item iidem populi et iobagiones in villis pertinentiis dumtaxat antefate possessionis Bozok moram trahentes et eorum quilibet de uno integro fundo curie circa predictum festum nativitatis domini pro collecta porcorum duodecim denarios novos vei pro tempore currentes similiter ipsi domino preposito solvere asstringantur.Item quilibet iobagio in possessionibus et villis pertinentiis scilicet eiusdem Bozok residens de uno integro fundo curie tempore autumpnali duo iugera terre et tempore vernali unum iuger pro sustentatione curie ipsius domini prepositi arare et duos dies tempore messis métere tenebitur. Item iamdicti populi et iobagiones in eadem Bozok et pertinentiis ipsius résidentes inter se ipsos iudicem et villicum ac iuratum et iuratos eligere et deputare possint, qui universas causas in medio ipsorum movendas iudicare et decidere valeant exceptis solummodo furtu, homicidio et incendio, quas idem dominus Ladislaus prepositus vei sui officiales adiudicare et determinare valebunt et quitquid lucri de byrsagio ex huiusmodi tribus casibus scilicet furtu, homicidio et incendio temporis in processu evenire contingerit, de huiusmodi lucro birsagiorum duas partes idem dominus prepositus aut sui officiales, tertiam vero partém villicus talis ville, in qua huiusmodi casus reperiri poterint, recipére et exigere valeant. Item si aliquem predictorum iobagionum aliquam personam casualiter aut quomodocunque offendere, vulnerare aut interficere contingerit, extunc idem dominus prepositus aut sui officiales ad domum talis interfectoris nequaquam accedere, neque res et bona ipsius recipére, occupare et aufferre absque legittimo iure et processu possint. Item in omnibus iudiciis et causarum processibus, litibus et questionum generibus dicti populi et iobagiones communiter regant se et procédant more et adinstar iudicis et civium civitatis nostre Korpona, ita tamen, quod si aliquis vei aliqui ipsorum de iudicio tam per dictum dominum prepositum quam officiales suos in prescriptis tribus casibus, scilicet furtu, incendio et homicidio, quam etiam in aliis communibus causis per villicum et iuratos dicte possessionis Bozok aut villarum ad eandem pertinentium adiudi­catis contentari noluerit vei non curaverint, extunc tales valeant causam ipsorum huiusmodi ad interrogationem faciendam ad iudicem et iuratos dicte civitatis nostre Korpona libère et sine impedimento appellare et quitquid iidem iudex et iurati ipsius civitatis Korpona de huiusmodi causa iudicaverint, de hoc ambe partes contentari tenebuntur. Item quandocunque regium exercitum contingerit intra vei extra regni ambitum proclamari, tune collectas exercituales memorati populi et iobagiones ipsius domini prepositi more aliarum villarum circumiacen­tium communiter ipsi domino preposito solvere et assignare sint asstricti, nec ultra hoc idem prepositus ipsos compellere possit, alia vero servitia ab antiquo

Next

/
Thumbnails
Contents