Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
XX. Határjárás Csanád megye pusztáin, 1746.
Per eundemque ductum progredientes ad passus 174 tertiam, tandem vero ad 159 passus 4-tam cursualem metam in certo colliculo Kishalom nuncupato renovavimus, quae praedium Kisiratos ab 3/ oriente, ab occidente vero praedium Dumegyháza distinguit. j Semperque ductum septemtrionalem observando ad passus 257, 5-tam, non secus ad passus 400, 6-tam, demiun ad 420 passus 7-mam cursuales metas renovavimus, quae ab oriente praedium Kissiratos, ab occidente vero praedium Dumegyháza distinguit. Tandem ad passus 382, in certo colliculo Bárrányhalom nuncupato renovavimus tres metas capitales, quarum una ex parte septemtrionali praedium Kutas, in cuius meditulio lapis K et D signatus infossus est inchoative, altera praedium Kisiratos terminative, tertia denique a parte occidentali praedium Dumegyháza continuative distinguit. Per eundemque ductum septemtrionalem, modicum tamen ab orientem deflectendo ad passus 268 ereximus 9-nam metam, quae ab oriente praedium Kutas, ab occidente praedium Dumegyháza distinguit . In eademque linea per terras arabiles progrediendo ad passus 310, 10-am, ad passus vero 368, 11-am metam ereximus, quae ab oriente praedium Kutas, ab occidente vero praedium Dumegyháza separat. Iteratoque módica declivie ex ductu priori versus septemtrionem facta, in loco nonnihil demissiori renovavimus tres metas capitales, quarum una ab oriente praedium Kutas terminative, altera a septemtrione praedium Kevermes inchoative, tertia ab occidente praedium Dumegyháza continuative distinguit. Indeque per praedia Kevermes, et Dumiratos /nullam ibidem