Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok II. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)

XX. Határjárás Csanád megye pusztáin, 1746.

metam erigentes/ simpliciter transeundo , pervenimus ad tripli­cem capitalem metam, in qua declaratum nobis exstitit ante dies abhinc aliquot praetitulatum dominum Ignatium Edlspocher, cum spectabili aeque d¿mino Josepho Kászonyi, comitatus Aradiensis vicecomite, qua praedii Kuppa domino terrestri convenisse et circa renovationem metarum suum praedium rescipientem coaluis­se, renovasseque praeattactam triplicem capitalem metam in or­dine 13-am et subsequentes , quae a septemtrione praedium Kuppa inchoative , a meridie vero praedium Dumegyháza continuative , ab oriente autem Dumiratos aeque continuative distinguunt. Inde ductu eodem continuato ad passus 138, 14-am, necnon ad passus 250, 15-am metam, reperimus renovatam praevio modo, quae a septemtrione praedium Kuppa, modo dictum vero praedium Dumegyháza a meridie separat. Deinde eodem ductu continuato ad passus 253, 18-am, nec­non ad passus 244» prope viam Szentessieneem 19-am et ad passus 244, 21-am, itidem ad passus 234, 22-dam,denique ad passus 224, 23-am reperimus renovatas praevio modo metas, quae a septemtri­one praedium Kuppa, a meridie vero praedium Dumegyháza distin­guunt . Tandem ad passus 238 posteaquam ad triplicem metam perve­nissemus, praeeuntibus superius nominato domino Georgio Lekicz provisore et compluribus possessionis Batonya judice et juratis , eandem metam renovavimus, quae a meridie praedium Dumegyháza, in qua pariformiter lapis metalis, literas D et K prae se ferens infossus habetur, continuative, a septemtrione praedium Kuppa terminative, ab occidente vero possessionis Battonya terrenum distinguit.

Next

/
Thumbnails
Contents