Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
VIII. Úrbéri Iratok, Győr megye, Bezi, kilenc kérdőpont
Secundo : Ubi autem nulla de praesenti urbaria existunt, praestationes colonicales a rusticis exigunturne juxta initos eatenus contractus vel vero juxta receptum usum ? A quo tempore seu receptus ejusmodi usus,sen vero initi idcirco contractus initium sumpserunt et recepti sunt ? An non item ante modernos contractus seu urbaria alia praefuerint, et qualia; quandove modernus obligationum usus inceperit ? expeditum urbarium exstat prae manibus incolarum, recens vero nullum. Ad secundum : Praestationes colonicales a Georgio Varga pro redemptione robottarum et aliarum datiarum dominalium, immo et decimae condonatione, dominus Franciscus Mecséry juxta contractum de anno 1766, die secunda Maji emanatum, colono suo integrae sessionis desiderat annuatim F1.55. Idem praeattactus dominus Mecséry a colonis suis Stephano utpote, Georgio et Paulo Hima in sessione integra, divisione mediante pro allodio et residentia contho rali suae dominationis obventa, in prae sentiarum juxta contractum de anno adhuc 1765, die sexta deci ma Pebruarii emanatum desumpsit florenos 70; jam vero eandem sessionem in