Dóka Klára: Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok I. (Levéltári módszertani füzetek 7. Budapest, 1988)
X. Úrbéri iratok, Győr megye, Gönyü, jelentés az úrbérrendezés végrehajtásáról
quo adveniente primum quidem ad faciem possessionis Gönyü exiens, eonvocatisque ibidem insimul, et super sincera revelandorum revelatione dietae possessionis primoribus praevie adjuratis, secundum revelationem ipsorum in praesentia dominorum officialium dominalium, ad exigentiam benignae instructionis regiae, tarn intra-, quam extravillanos fundos conscripsi. Secundo : In eognoscenda quantitate jugerum pro qualitate glebae, mensurae per benignam instructionem regiam praescriptae me accommodavi . Tertio : Pascuum quoque inspexi, idemque intertenendis pecoribus in omnibus terrenis sufficiens esse reperi, praeter possessiones Tap, et Tap Szent MIklös; quia vero taliscemodi defectui nulla ratione subveniri potuit, a praestatione proinde butiri urbarialiter praescripti ad exigentiam benignae explanatoriae resolutionis regiae nunc nominatarum possessionum Tap et Tap Szent Miklos colonos immunes reddidi. Quarto : Cum incolae harum possessionum lignationis beneficio penitus destituerentur, eapropter ab onere lig 2/ norum origialium dominio praestandorum eosdem immuni tavi. Quinto : Erga benignam instructionem regiam super novem interrogatoriis punctis elicitam juratam judicum, jura torum et seniorum fassionem sigillo communitatum muni-tam inclytae universitati praesentavi. Sexto : Quandoquidem praementionatarum possessionum dominus terrestris in usu desumandae in natura nonae, ex