Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
53 merus, potentia, ingenium, mores, characteres, lingua, religio, scientiae, artes, militia, commercia, forma regiminis, conversiones memorabiles, monetae. His, et similibus cogitationibus exercetur, confirmaturqne memoria, et vis imaginandi, ostenditurque : Geographiam hoc modo tractatam esse scientiarum Encyclopaediam. 2. Instructio Professorum in Scliolis Humanioribus. In Grammatica limites certi Linguae Latinae erant positi : tota quippe restringebatur ad consequendam verborum copiam, puram elocutionem, rectum loquendi modum, atque ad ejusmodi argumenta contexenda, quae in vita communi crebrius occulunt; ipsa vero Linguae vis, et indoles, totaque Solutae atque Ligatae Eloquentiae ratio Gymnasiis fuit reservata : quare vela paulo magis jam erunt explicanda. In tractatione Solutae Eloquentiae ea, quae proprie ad Aestheticam pertinent, secernenda sunt, et praetermittenda ; ne scilicet, quae altioribus Scholis destinata sunt, isthic intempestive occupentur. Tradenda nihilominus erunt praecepta quibusvis de rebus adposite, et copiose disserendi, orationesque componendi; sed exercitatio tamen eorum unice versetur in argumentis quae futuris vitae civilis usibus maxime sint consentanea. Testatur enim experientia. Adolescentes e Scholis Humanitatis egressos, cum ad negotia scripto comprehendenda admoventur, saepe nullum eorum, quae operose didicerunt, usuro facere posse; novoque studio rebus agendis eosdem aptandos esse; cujus rei causa est nimia eorum dissimilitudo, quae inter consvetas in Scholis exercitationes, et inter quotidiana vitae communis negotia intercedit. — In docenda Arte Poetica, sive Eloquentia Ligata, ea, quae Aestheticae sunt propria, perinde altioribus Scholis relinquentur; institutio tamen ipsa deinceps inter ordinarias locum obtinebit propterea, quod usu compertum sit, Poeticae nullam, vel exiguam in Humanioribus disciplinis habitam fuisse hactenus lationem ; atque ita emolumenta in reliquam Eloquentiam itidem redundantia, immo ipsam etiam recte enunciandi rationem e scholis sensim demigrasse. Quemadmodum omni hoc in institutio cura universe eo refertur, ut Juventus patria peculiarem, suisque imposterum usibus congruentem nanciscatur educationem; ita hic etiam nihil tradetur, nisiquod Regni constitutionibus, Nationis indoli, vitaeque deinceps agendae rationibus adprime respondeat. Hac de causa cavendum omnino, ne in jus, et officium Academiarum involetur ; in quibus demum prima educandis viris eruditis ponuntur fundamenta. Civi quippe aitioris ordinis sunt illa destinata, ut ope amplioris eruditionis familiae suae, popularibus, suoque statui semet utilem efficiat. At quamvis hoc loco propositum haud sit, eruditos in Gymnasiis effingendi homines, curandum tamen, ut omnes iis Rhetoricae, et Poeticae subsidiis instruantur, quorum capaces sunt, aptioresque reddantur ad pleniorem his in disciplinis institutionem in Scholis altioribus accipiendam. Ad utrumque genus Eloquentiae ducunt Antores Classici per exempla selectiora : Chre- stomathiam videlicet, pro qua notandum : o) In lectione festinandum non est; sed omnis potius adhibenda industria, ne quid stilo formando opportunum negligatur. Signandi sunt, si qui occurunt, tropi, reddendaque causa, quem in finem sint adhibiti ? quam vim, et elegantiam linguae concilient ? quove pac'o imitationi servire possint ? commendandum praeterea Auditoribus, ut sententias, loquendique formulas maxime adridentes in adversaria referant, usui deinceps futura in Thematibus variis concinnandis. b) Qui sunt praelegendi ? non est, cur Praeceptor ceteris se adstringat legibus ; alterum alteri ex eadem Autorum Classe praeferre poterit; praeseriim si advertat aliquem palato suorum prae ceteris probari. Ejusmodi autem delectus a desiderio Discipulorum, gustu, et majori eorundem numero dependet, ut animi lectionis adpetentes reddantur: prudentia tamen Magistri hac in re opus, ut ad ipsum hunc delectum voluntates audientium blande alliciat, operamque det, ut quae antea praetermissa sunt, suo tempore sibi explanari ardenter petant. c) Ceterum cuilibet proximae explanationi certus ex Autore locus definiatur, ut illum Adolescentes domi praelibare possint; deinde vero in schola ipsa a quodam elata, et sententiis respondente voce recitetur, tum ut rectae pronunciationi adsvefiant, tum ut numerum oratorium animadvertant; qui dum repetendo sentitur, magis menti insidet, quam si ope regularum doceatur. d) Discipuli ordine sese excipiant, et t pluribus locus ille in linguam patriam, vel in aliam vernaculam extemplo convertatur. Hoc exercitii genere hebdomadis aliquot continuato, ipsae subinde Linguae amaenitates, loquendi proprietates notandae erunt, et errores, si qui irrepserunt, corrigendi: quos si plerique nescirent, Magistri erit dictare emendatos. e) Quoties Autoris lectio resummitur, toties antecedentia, et ita recolent, ut omnes sermonis lepores, et venustates, acuminum item, transitionum, elocutionisque modi prima semihora in memoriam revocentur.