Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
52 Cum omnis disciplina Memoria constet, et verissimum sit illud : tantum nos scire, quantum memoria tenemus; naturalis ista mentis facultas primis ab annis est colenda. Cum nondum erant inventae Literae, subsidium memoriae dedere Versiculi; quales nunc quoque multis in rebus adjumento sunt. Ceterum ad exercitium Memoriae faciunt ista : a) Quod memoriae committi debet, perspicue prius intelligatur; secus enim frustra fatigatur, torqueturque caput. b) Res potius sunt ediscendae, quam verba; nam primum illud et facile est, et quia perennitatem habet, utilius: hoc autem alterum taediosum, et cum verba deleri, avolareque soleant, saepe sine fructu. e) Generatim seu sint Res, seu etiam Verba, loco et tempore opportuno discantur, saepeque in mente revolvantur, et per imagines in phantasia repraesententur. d) Parum est potius discendum, quam multum, antequam usu ipso crescat, et roboretur membria: nimium enim ingerendo parum retinetur, et plerumque magna idearum confusio generatur. Historia Hungáriáé recenset humanas, sed selectas actiones, in quibus recurrunt Res, et personae. In Rebus considerantur loca, et tempora, casus sapientiae, et temeritat s, caussa et modus, artes et insidiae, ratio et instrumentum. In Personis occurrunt actus et conditio, indoles et scientia, mores et characteres, aliaque adjuncta. Praecipua Historiae capita sunt Reges, qui totidem quasi epoebes constituunt, unde aliae partes suam originem, vitam, splendoremque accipiunt. Quare adfendi debet ad parentes, majores, conjuges, et liberos, comitia, leges, bella, et foedera, illustres sub Rege viros, civiumque mores, scientias, et artes, statum Religionis, et Regni universi: videndum tamen, ne quid nimis. Illud per se intelligitur, vitandas esse concertationes Historicorum, resecanda dubia, et inutilia. Cum autem id omne, quod fit, aliquo tempore, et loco fiat, Historia Chronologiam, et Geographiam, velut duos oculos desiderat, ut non modo rem gestam, sed etiam quo loco, quove tempore gesta sit, scire, videreque possint etiam pueri. Idcirco geminae hae Scientiae non erunt praeteimittendae, sed posteaquam id, quod narratur, suum ad tempus relatum fuerit, in Tabulis Geographicis, quas in Schola semper ad manum esse oportet, tanquam hic et nunc ageretur oculis exhibendum. Hoc unum est monendum, ne multi et anxii sint Magistri in Chronologia; sed plus operae collocent in institutione Morum. Ostendantur ergo virtutes, et vitia, certaque vitae documenta in exemplo proponantur, ut Juventus, quae sibi vitanda, quae expetenda, nullo suo labore, vel periculo doceatur. Quam in rem plus momenti habebit observatio vitiorum, quam virtutum ; tum quia vitiorum major est copia, tum quia virtutis specie pauciores capiuntur ; utinam non aliqui averterentur. Dum enim aliena vitia non inviti intuentur, sua quoqve in illis, velint nolint, recognoscunt, et tacitam morum suorum censuram non ferunt. Duobus modis docetur in Scholis Geographia-, primo cum Historia, et Autoribus Classicis; deinde separatim et sola: si tamen sola esse potest. Praeparatio fit per aliquam Sphaerae armillaris, Globique, si ita licet dicere, Terraquei artificalis ideam, et Tabularum Geographicarum notitiam : discant, et intelligant auditores nomina Cosmographiae Technica. Compertum est saepe felici experimento, pueros primis scientiae istius elementis hoc pacto inescari, et suapte, avideque festinare, ad difficiliora. Producatur itaque totus Terrarum Orbis in conspectum in Globo, vel Planisphaerio contractus, sed divisus in continentem, et maria, pariesque principales Europam, Asiam, Africam, et Americam. Ostendantur in Europa Regna, et Imperia : videbunt, quid Hungari, Germani, Russ', Tnrcaeque teneant ? Ubi Itali, Hispani, Angii, Galli, ceterique Populi, quorum nomina jam audierunt, incolant? desiderabnnt nőssé Hungáriám. Hic igitur duce Magistro prima peregrinatio est instituenda, et quid quid ad Geographiam pertinet, perlustrandum. — Praeceptores usa edocti non unam ostendunt methodum, per quam Studium Geographicum mirifice allevatur, jucundeque tractatur. Prima est, Tabulas Geographicas suspendere, loca memorabilia signare, et ut animo firmius inhaereant, in oculis habere, conser- vareque. Juverit secundo Chartas exponere, in quibus Magister nihil aliud, quam nomina, cursusque fluviorum designavit, et iis in locis, quae Urbes, et Oppida occupant, circellos pinxit; quod reliquum est, Discipuli suppleant, et nomina locorum adseribant. — Paulo difficilius erit tertium, si nempe Magister Chartas paene vacuas offerat, sola flumina exprimat, et alias Geographiae partes Adolescentibus ut memoria, phantasiaqne eorum tanto magis exerceatur, proferendas relinquat. Quarta ratio est, libera manu delineare situm Provinciae, designare limites, et formare figuram, deducere fluvios, erigere montes, constituere urbes, totamque Tabulam coloribus distingvere. Hoc modo discent non solum Geographiam, sed etiam Mapparum constructionem. — Posteaquam Geographiam Provinciae cujusdam comprehenderint, non erit inutile, universam ejus notitiam ad certa capita revocare, et in brevi Tabella compendio repraesentare. Capita vero sunt ista: Nomen, et ejus origo, insigniaque Provinciae, situs Geographicus, et terminus, magnitudo, et divisio, lacus, fluvii, iusulae, montes, soli natura, dotes, defectus, productaque beneficia, clima, et aeris temperies, urbes, et loca praecipua, incolae, eorumque nu-