Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története

51 audiendum animi, succincte, absque multo verborum circumductu, et clare enunciant, quod est praesentis institutionis propositum. Singularem quampiam veritatem, sive doctrinam religiosam vel moralem in medio statuunt, quam deinde dilatant per paraphrasim, non inanem illam, sed rerum fertilem : multum enim est virtutis non tantum in continuando, sed etiam in auspi­cando sermone. In confirmationem, illustrationemque propositae veritatis adducunt argumenta e Libris Sacris, depromunt exempla, et sieubi locus adest opportunus, etiam Naturam, et Hi­storiam rerum in auxilium advocant. Interea, ut majore cum efficacitate procedat oratio, hic et illic se ipsos, aliosque interrogant; tum ostendunt rem in sua, alienaque specie, illustrant simi­litudine, probant analogia, docent comparatione, urgent antithesi, pingunt iconismo, et ad actio­nes, moresque deferunt. Interpellant iterum auditores, et quae docuero, reddi sibi postulant: quaerunt, et instant, ac rursum notis a rebus ad ignotas transeunt, formantque novas ideas, et modo dicta connectunt cum antecedentibus, immiscent dialogismos, nec ante sibi satisfaciunt, quam videant doctrinam totam ab auditorio comprehensam, et animis alte impressam esse. Äut haec, aut nulla alia est methodus illa, quam Socrates in docendo tenuit. Grammatica complecti debet lationem intelligendi Linguam, recteque loquendi, et emen­date scribendi. Methodum ad ista ostendunt Grammatici verborum Philosophi. In expositione praeceptorum neque nimis multos, neque valde parcos oportet esse Magistros : hic enim nec morae sunt nectendae, nec modi, subtilitatesque quaerendae : loquautur distincte, dilucide, ad- commode, et quarndiu necesse erit, vulgariter; rem eandem aliis atque aliis verbis eferant, ite­rando recolant, in paradigmatis ostendant et an unusquisque comprehenderit ? explorent ; curent denique, ut castigate, et polite loquendi conatus Tironibus Latinitatis tempestive in­generetur. In interpretatione Aularum Classicorum haec erit norma. Primum legetur Autor clare, et distincte ad leges rectae pronunciationis; legetur autem usque ad sensum plenum, quem signa orthographiae definiri solent; exponetur argumentum, accedet paraphrasis vernacula, quam ut perfeclam dare possit Magister, praeter usum earum Linguarum, quae in loco Scho­larum obtinent, habeat cognitionem Historiae, Geographiae, Mythologiae, Adagiorum, Rituum Graecorum, et Romanorum, Ethicae, Philosophiae, aliarumque Scientiarum ; deinde expenden­tur singulae periodi partes, declarabitur significatio, vis. origo, etymologia, et usus omnium vocabolorum ; enumerabuntur aliqua eorum composita, et derivata, revocabuntur ad eas Gram­maticae leges, quae sunt adhuc explicatae, indicabitur genus, structura, latinitas, seu idiotismus, elegantia, nitor, et loquendi ratio, si qua occurit delicatior; ostendetur, quantum differat a Vernacula? et quibus verborum formis, latinis, et vernaculis, possit idem sensus concipi, et enunciari ? Designabuntur aliquando, tum nempe, cum jam idonei sunt Auditores ad intelligendum, periodi, narrationes, et orationes, earumque argumenta, nexus, transitiones verbales, et reales, similitudines argutiae, allusiones, et cogitata, factaque alia. Haec cum ordinate peragentur, non solum Lingua condiscetur, sed etiam ingens rerum, et scientiarum copia colligetur, ac, quod est animadversione dignissimum, pulcherrima Morum doctrina, et regula comparabitur. Quare plena, perfectaque Autoris interpretatio debebit esse primo vernacula, et paraphrastica ; secundo etymologica, et undequaque Grammatica, Latinitatique addicta, tertio erudita, docta, et polymathia instructa; quarto moralis, seu informandis actionibus adeommodata. Ut autem di­scipuli tam in praeceptis, quae declarantur, quam in exemplis, et Autoribus, qui explanantur, assiduo exerceantur, utile erit instituere crebra tam intra, quam extra explicationem examina ; tum facere iteratas rerum, quae jam propositae fuerant, repetitiones ; ac demum excitare ordi­natas Juvenum inter se concertationes, et aemulationes. Scriptoriae Grammaticorum Exercitationes versantur in Analysi, et Synthesi, seu in Re­solutione, et Compositione Thematum ; quorum argumentum ita sit comparatum, ut vel ad mores formandos, vel ad eruditionem appositum quid contineat. Resolutio exerercetur in inter­pretatione, et conversione Autorum, quod duobus modis absolvitur; primo: Periodus aliqua singularis nondum explanata, sed tamen quae ex dictis intelligi potest, traducitur in Linguam Patriam ; tum post al quot dierum intervallum, seposito libro, restituitur in Latinam, et an, quibusve partibus discrepet ? contenditur, ac examinatur. Compositio, seu Synthesis fit, dum Thema Vernaculum a Magistro dictatum in Latinum convertitur ; quod etiam duplici ratione fieri potest: vel enim dantur Adolescentibus Latina ad Vernaculum, vocabula, ut ex iis^ con­gruam struant orationem ; vel debent ex illis eruere, et. adeommodare, quae partim e primiti­vis, aliisve vocibus didicerunt, partim ex interpretatione Autorum praelegi audierunt. In quarta Grammaticae Classe non tantum melioribus loquendi formis poterunt ornare Thema, quod erat adsignatum ; sed etiam marté proprio producere Dialogum, Epistolam, similiaque opuscula. Forma porro Thematis in eo consistit: ut argumenlu n ad regulas Grammaticae ; tum et quoad fieri poterit, ad imitationem certi cujusdam Autoris sit exactum ; perspicuum item, facile, et breve. 4*

Next

/
Thumbnails
Contents