Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története

50 ti. De Norma Studiorum in Schola Ilumanitatis anno -secundo. Argumenta Studiorum altero Humanitatis anno sunt ista : a) Ut supra dictum, sacra Religionis, et Morum institutio. b) Orthographia, et quae huc refertur, helle, citoque scribendi ratio, ac consvetudo. e) Arithmetica, cujus amp'ior usus isthic ad modum Rationes oeconomicas ducendi, qui multiplicem habet in vita Civili usum, adeommodabitur. d) Poetica, sive altera Eloquentiae pars, quae tametsi summas artis praeceptiones com­munes habeat c.un Oratoria, speciatim nihilominus in tam multis ab eadem dissidet, ut merito aliud Eloquentiae genus constituere, peculiaremque institutionis partem sibi vindicare videatur. Docebitur autem primum generatim ; deinde ad omnes Poeseos specb-s eo, quem liber schola­sticus exhibet, ordine descendetur Si qui naturali quadam inclinatione ad Poesim, et condendos versus ferantur, oslendantque igniculos et ingenium, par erit gliscentes ejusmodi scintillis cu­ratius fovere, naturaeque fomitem, atque alimentum ultra subministrare, ac eosdem in concin­nandis etiam versibus exercere: Styli tamen soluti usus, et exjrcitatio hoc etiam anno continuabitur. e) Ea quoque Chrostomathiae Latinae pars, quae Poetas continet, servit Stylo Poetico perpoliendo. f) Exercitia Styli tam Oratorii, quam Poetici ad augendam, exercendamque Eloquentiae Latinae facultatem conducentia, veluti antea, ex tempore, et intra hebdomadem, ac mensem siDe intermissione continuabuntur. g) Antiquitates Romanae; quibus, quemadmodum de Graecis primo Humanitatis anno dictum est, Mythologia Romanis propria inspergetur. h) Ex Historia Naturah regnum Vegetabilium, ac Mineralium. i) Historia Hungáriáé inde a herd i nando I. ad hodierna usque tempora. k) In pertractanda Geographia reliquae Orbis terrarum partes, Africa videlicet, et Ame­rica exponentur; concludetur institutio brevi epilogo, eorum, quae utroque Gymnasiis anno sunt tradita, summarium exhibente. b) A második »Ratio educationis- a grammatikai és humanitási osztályok tanárai számára a következő utasításokat írja elő: 1. Instructio Magistrorum in Scholis Grammaticis. Cum officium Magistrorum in genere sit: Adolescentes, qui se in disciplinam Scholarum publicarum tradiderunt, sic erudire, ut una cum Literis etiam Mores Christiano Immine di­gnos condiscant, et exhibeant; hunc in finem omnia Studiorum argumenta suis classibus prae­scripta diligenter tractabunt. Proprius iustitut oni Morum locus est in explanatione Doctrinae Religionis; aliae Scholarum occupationes versantur in Literis, et Scientiis, Artibusque liberali­bus. Sed et hic multa sunt Ethicae semina, quae bonus, ct perspicax Magister facile obser­vabit, et fructuosa reddet. — Qua ratione sit explicanda Doctrina Christiana, docenda Gram­matica, interpretandi Autores, instituendae Exerci lati ones, enarrandae Historiae, persequenda Geographia, et cetera Scholarum Grammaticarum Studia pertractanda? nosse debent Magistri; plurimum enim est in recta Methodo repositum; quam universe ordinatam esse debere, claram, brevem, et facilem nemo non agnoscit; at haec ipsa tam varia est specie, quam artes, et scientiae. Illa demum dicetur optima, quae et indoli bonarum Artium, et aetati, turbaeque Discipulorum est maxime consentanea. Magistri omnes, nullo sui status discrimine, tam dominicis, quam profestis diebus, sunt Cha- techetae suarum Scholarum; nam quod Christiani universi scire, et Discipuli discere debent, hoc ipsum plene docere Magistrorum est, erraretque vehementer, si quis hanc principalem institu­tionis publicae partem ad se, quod Sacerdos non sit, neutiquam pertinere existimaret. Ordinem verum sequentur illum, quem Chatechismus proprius ostendit; adsumenlque suis temporibus Evan- gelia, et Epistolas Sacrorum dierum exemplaque Biblica Curriculum institutionis ultra annum non dextenetur, sed spatio hujus temporis Catechismus totus convenientur aetati, et intellectui Adole- scentum sensim, ac magis magisq»e semet evolventi absolvetur, ita, ut per iteratam, et frequentem veritatum divinarum expositionem meminerint, et ignorare non possint illa, quae ad mores, et vitam, salutemque sunt necessaria, aut per quam utilia ; quorumve cognitio nec in tempus differi, nec, ut ab auditoribus vagae mentis, et varie distractis ex una alterave propositione comparetur, se parari potest. Ad sermonem quod spectat: bunc oportet esse Vernaculum, et videre: an nempe, ubi duo diversasunt idiomata nativa, ibi Adolescentes ejusdem linguae sub uno, alii sub altero Ma­gistro sint congregandi ? vel classes singulae suis Moderatoribus relinquendae, et duplici lingua erudiendae? Director, quid in loco expediat? dijudicabit, et quod optimum esse visum fuerit, constituet. Rectam institutionis Chatecheticae rationem praeclarissimi Magistri nunc in disserendo, percontando, et disputando collocant. Scilicet, postquam excitati, beneque praeparati sunt ad

Next

/
Thumbnails
Contents