Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
40 subministrat, nec alia opus erit re, quam genuina eventorum narratione, ut ad exemplorum animo impressorum imitationem accendantur. Neque tamen consultum erit, ut pueris gesta Patriarcharum, Ducum, Judicum, Regumque, nexu continuo, proponantur, adultiorem ista mentem postulant: quae huic aetati conveniunt delectare debent, neque ejusmodi exemplis caret vetus, novumque Testamentum, e. g. e primo Moysis libro deligi poterunt 1) historia mundi conditi 1. Cap. 2) creatio hominis, et descriptio paradisi 2. Cap. 3) lapsus primorum Parentum 3. Cap. 4) caedes Abelis 4. Cap. 5) eluvies universalis 6. 7. 8. Cap. 6) structio turris Babylonicae, linguarum confusio 11. Cap. 7) historia Abrahami 12. Cap. 8) eversio civitatum Sodomae 19. Cap. 9) historia Isaaci 21. Cap. 10) historia Jacobi 25. Cap. 11) historia Josephi 37. Cap. Atque hoc pacto e reliquis sacrarum literarum utriusque Testamenti libris ea, quae ad rem propositam facere cumprimis videbuntur, excerpi poterunt, adjuncta semper commemoratione doctrinae e narratione quavis decerpendae, ut ea, quae a vitiis abducunt, ad virtutem excitant, animis juvenilibus altius insideant. Cumque sacra haec historia in usum anni primi sit destinata, in aperto est, in delectu narrationum faciendo non exiguam aetatis tenellae habendam esse rationem ; brevitas simplex, et sine suco, in proponendo candor juncta sint oportet; hinc nonnulla, quemadmodum Patriarcharum vitae, in plura dividenda erunt capita, utque Magistrorum hac in palaestra adhuc novitiorum imbecillitas adjuvetur, e narratione quavis promanantia corollaria, atque consectaria epilogi instar ubique subjungenda, cumque huic studio nonnisi binae quot hebdomadis consecrentur institutiones, etiam historiae capita nonnisi totidem erunt praescribenda, typoque edenda, unum scilicet e veteri, alterum e novo Testamento. 9. Geographia anno primo et secundo. Anno primo Geographia Hungáriáé, Regnorumque, et Provinciarum ad eandem pertinentium juvenibus obtinget. Nimirum praemissa generali quapiam mundi natione, 1. Mappa Hungáriáé universalis cum debito ad quatuor mundi plagas positu propenenda, Regni item, Provinciarumque huc pertinentium situs declarandus, idque repetendum tamdiu, dum omnis haec distributio mentibus adolescentum infigatur. 2 Deinde assumenda erit mappa Hungáriáé particularis, qua Regnum in suos quatuor circulos, et in Comitatus coloribus distinctos tributum contineatur, eandem, quam supra, methodum adbibet Magister, distributionem nempe in Districtus, numerum, et nomina Comitatuum in circulo quovis comprehensorum accurate percensebit, puerisque inculcabit: hisce peractis accedet ad scopum propositum ; atque 3. Accinget sese ad examinandam illius Comitatus mappam, in quo suum Lyceum situm est, exquiret urbem, in qua cum suis discipulis habitat, et quae in eadem memoratu digna occurunt, explanabit; dein ad loca digniora versus septern- trionem, orientem, meridiem, atque occidentem posita, hisque pertractis ad Comitatus adjacentes transibit. Hac ratione obtinebitur profecto, ut discipuli Magistrum cogitatione ad ea sequantur loca, quae nondum viderant, veramque distantiarum, et situs locorum saltem praecipuorum imaginem assequantur, ac ope circini investigare consvescant, quam nonnisi incertam et obscuram ad nostra usque tempora e charta sibi fingere consvevere Nimirum ut optati e Geographiae studio fructus referantur, opus erit, ut praeceptor cum discipulis iter quodammodo per Regnum cogitatione instituat, ac in Comitatu quovis diligenter perlustret omnia, quae quidem aliquam merebuntur attentionem ; hujus autem generis sunt 1. Lacus, Fluvii, Montes : et quidem. In Lacubus spectanda erit amplitudo, quos item pisces ferat, quae adjacentibus locis damna inferat, aut quam pariat utilitatem. Fluviorum explanandus erit cursus et fontes, plaga, versus quam decurrunt; stratum item, an arenosum, lapidosum, argillosum, auri, aliarumve rerum peculiarium ferax sit. In Montibus videndum, an in rupes aut petram abeant, quasve lapidum species sinu foveant: an metallorum, aliarumve minerarum venis abundet: utrum agriculturae, an rei pecuariae, aut vineis deserviant: quae arborum et ferarum genera progignant, quibus rite expositis. 2. Partes paedagogi erunt locum migrationis, e quo scilicet umbratilis illius peregrinationis initium sumitur, definire, qui in ludis Grammaticis erit, ut dictum est, ipsa ludi sedes ; inde suscepto itinere totus ille Comitatus enucleate investigandus est: in transitu autem ad vicinos rursus urbs aliqua, arx, vel oppidum, tanquam centrum, et migrationis initium constituatur, atque eadem umbratili suscepta peregrinatione fluvii, montes, urbes, arces etc perlustrentur, eorundem positiones comparate ad mundi plagas determinentur, inque charta Geographica exhibeantur; denique siquid uspiam occaret memoratu dignum, minime praetereatur : exempli gratia