Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
41 De urbibus : utrum urbs Regia, libera, an etiam simul montana sit: quanto includatur ambitu: et qua sit frequentia populi, quo situ, quae commoditates inde emergentes, qui cives, quae praecipua eorum negotia, mores, et linguae : quae antiquitas urbis : verbo, quidquid memoria, aut visu dignum in ea occurrit, percensendam erit. De Arcibus : an Regiae, an privatorum, quibus olim subjectae fatis, quis hodie possessor, quae partes oeconomiae ibi maxime vigeant, an agricultura, res pecuaria, cultura vini etc. De oppidis : in cujusnam hodie ditione sint, cujus nationis incolae, qui eorum mores, consvetudines, negotia. Postquam de his actum est, rursus ad Comitatum erit reveniendum ; atque 3. Praefecturae (seu Processus) in quas distributus est, annotandi, loca digniora cujusvis perlustranda, inque ipsa charta exhibenda sunt; enumerandae, siquae in ejusdem sinu sint urbes Regiae, arces, collegia Ecclesiastica, castella, et Bona majora, praecipue autem 4. indaganda erit Comitatus indoles comparate ad naturae opes, triaque ejusdem regna ; et generatim quidem, an terrae tractus, cui Comitatus insidet, planitie gaudeat, an redundet montibus, an fertilis, an sterilis sit: speciatirn vero a) Quaenam illic agricnlturae ratio, quae frumenti genera, quaeve frequentius coli soleant, quae cultura vini, arborum, canabis, lini, tabacae, lupulique. b) Quonam in statu res pecuaria sit comparate cumprimis ad equos, boves, et oves, altilia, ferae et aves, c) Quis rei pecuariae usns, quae piscinm genera, an pisculenta flumina, an piscinarum habeantur cultura. Has demum naturae opum pervestigationes excipiet 5. perscrutatio rerum diligenti incolarum industria procreatarum ; videndum erit, an eae domestico usui deserviant, an vero in alios Comitatus, aut fortassis etiam in exteras provincias exportentur. Ex hac Geographiae tractandae ratione spes non levis affulget, fore ut pueri a teneris incipiant suapte hisce de rebus meditari, suoque marté fontes alimentorum tam generales, quam speciales in quovis Comitatu perscrutari; Comitatus primum inter se, deinde circulos ipsos, ac denique Regnum universum cum aliis Regnis contendere, ac proportionem, quae inter illa intercedit, pervidere, atque ita sensim crpaces reddi, ex umbratili hac per mappas Geographicas peregrinatione eos referendi fructus, qui et privatae cujusvis in posterum conditioni, et publicae rei non exiguam spondeant utilitatem Hujusmodi autem ficta peregrinatio primo biennio suscipienda foret per Hungáriám, Croatiam, Sciavoniam, et Dalmatiam. Item per Banatum Temesiensem, et Principatum Magnum Transilvaniae. Regna demum Gallitiae et Lodomeriae. 10. Geographia anno tertio. Anno tertio de Regn:s Caesareo-Regiis Germanicis haeredi- tariis, et quidem hoc ordine erit agendum. 1. De Archi-Ducatu Austriae supra, et iDfra Onasum, de Styria, Carinthia, Carniolia, Tyroli cum provinciis anterioris Austriae. 2. De Regno Bohemiae, Marchionalu Moraviae, Silesia, de Principatibus Osviczensi et Zatori. 3. De Belgio Austriaco. 4. De provinciis Caesareis Regiis in Italia. 5 Paucis de Silesia Borussica, de Polonia, Turcia, Statu Veneto, de vicinis Italiae provinciis, de Helvetia, de sacro Romano Imperio, praesertim de Bavaria et Saxonia et de adjacentibus Belgio populis. Nondum hic definiuntur neque primaria, neque secundaria argumenta, quae in Regionum harum perlustratione práe oculis habenda erunt: his autem absolutis res ipsa, tempusque postulabit. 6. Ut generales Geographiae mathematicae notiones pueris instillentur, ususque globi terrestris multiplex, ac res praecipue memorabiles ad tellurem universe attinentes explanentur, adjecta brevi Geographiae historia literaria. Si adolescentes, quod quidem ope hujus methodi sperare fas est, Provinciarum harum, cumprimis autem Hungáriáé cognitione solide instituantur, dubium non est, eos etiam, qui studia continuare nequeunt, ita semper in hoc studium animis propensos fore, ut illud non modo non neglecturi, verum etiam oblata occasione novis accessionibus cumulaturi sint, unde et sibi et aliis non leve parient emolumentum. 11. Historia. Historia Hungáriáé institutio initium ducet a Sancto Rege Stephano primo, et quidem 1. Complectetur statum Regni comparate ad Religionem, politiam, vires internas, earun- demque fontes, et impedimenta, mores item gentis, scientias, Provinciae limites, atque negotia cum adscitis populis ab ipsis Regni Hungáriáé incunabulis. 2 Historiam Regis, et quidem a) lotam progeniem, videlicet parentes, avos, atavos, consangvineos, conjugem, liberos, b) Spectabit eundem, velut caput familiae, c) Ut patrem populi : ac proinde d) paucis persequetur leges, et constitutiones ab eodem latas, una cum consectariis inde emergentibus, e) legationes, foedera, comitia, bella gesta, f) brevem denique ac sinceram Regis cujusque imaginem, ac vitae, morumque modum.