Katolikus gimnázium, Miskolc, 1895, A gimnázium története
39 lam simplicis, quam compositae, deinde nexus atque transeundi particulae ac formulae, seligentur peculiaria ex autoribus exempla juvenum captui congruentia, quorum explanatio haec omnia diligenter illustrabunt. Posteaquam in his facultatem aliquam adepti esse videbuntur, materiam elaborationi atque analysi suppeditabunt selectae epistolae, ac narratiunculae hodier- . nis Regni usibus accomodatae ; quin tirones ipsi ad mutuum inter se literaruin commercium, atque ad alias breves commentatiunculas excitabuntur, quas Magister placide revidebit, sedulo- que invigilabit, ne relictis, iis, quae in usu quotidiano posita sunt, juventus ad ineptias, resque nugatorias dilabatur. Et haec quidem de scholis Grammaticis generatim sufficerent, nisi res Hungariar uti plerumque alias, ita hic etiam peculiaria quaedam, ac singularia deposcerent. Jam supra fuit adnotatum latinam linguam in Hungáriáé ditionibus unam e praecipuis, et quodammodo vernaculam esse, quae quidem a vetere illa latinitate plurimum deflexit, habetque non vocabula modo, rerumque nomina, sed etiam sententias, loquendique formas provinciales, quas frustra requiras in probatis scriptoribus, quaeque nonnisi longo addiscuntur usu, et tamen ad negotiorum, jnriumque Hungaricorum cursum hodie sunt absolute necessariae; quare adolescentes e scholis egressos, et ad negotia publica lianslatos iiorum minime oportet esse ignaros. Quapropter vocabula haec provincialia, technica, et forensia, quae quidem cum barbarismis ope omni vitandis confundi haud debent, adolescentibus proponenda, et quo modo melioribus suppleri possint, solerti cura exponendum. 7. Historia naturalis. Cuncta, quae naturalis historia suo ambitu comprehendit, solent in tres tribui classes, quae vulgo tria naturae regna adpellantur, nempe 1) Reinum animantium. 2) Regnum vegetabilium. 3) Regnum mineralium ; atque hoc etiam ordine in scholis Grammaticis proponentur : unde Anno primo regnum animantium explicabitur juxta suas classes, genera, species, proprietates, emolumenta, vel detrimenta, et quidem 1) Quadrupedia domestica et fera. 2) Altilia domestica et aves. 3} Pisces. 4) Amphibia. 5) Insecta. (!) Vermes describentur, cumprimis autem ratio habebitur eorum animalium indigenarum, quorum in Regno usus, et utilitas in re rustica, ceterisque oeconomiae, atque commercii partibus latius porrigitur; denique 7j Hoc regnum cum homine, tanquam animantium ceterorum principe finem' accipiet. Amplissima sese hic offeret occasio teneris puerorum animis indentidem ingerendi Conditoris infinitam potentiam, sapientiam, et bonitatem, ut hoc pacto ad debitam erga Numen supremum submissionem, gratique animi contestationem excitentur, tamque salubribus contemplationibus mentem a prima aetate asvefaciant. Anno secundo regnum vegetabilium, seu eorum corporum historia consequetur, quae vita quidem praedita sunt, at sensu carent; ubi non Botanica, scientiae medicinae propria, ac proinde studiorum Universitati reservata, sed earum vel maxime plantarum natura et usus explicabitur, quarum cognitio in oeconomia, aliisque vitae humanae commodis est perquam necessaria, uti sunt: varia frumentorum, leguminum, olerum, pabulorum genera; tabaca item, canabis, linum, rapae etc: cumprimis autem vitis, atque arbores tam frugiferae, qnam silvestres, in quibus omnibus peculiariter afendendum erit ad plantas indigenas. Annum tertium regnum mineralium sibi vendicabit, ubi agetur 1) De variis salium speciebus. 2) De resinis, et lythantracibus. 3) De variis terrae speciebus. 4) De lapidum classibus. 5) De gemmis primae notae, et de ignobilioribus. 7) De semmi-metallis. 8) De fossilibus ad nullam harum classium pertinentibus ubi, quemadmodum in ceteris historiae naturalis partibus, principem semper locum obtinebunt domestica. Cum vero ex usu non sit libro hoc ediscendo puerorum fatigare memoriam, sed sufficiat eosdem ad legendum adstringere, notandaque rerum occurentium latina nomina adjecta etiam vernacula significatione, non erit liber in nativas linguas transfundendus, verum latino solum edendus, adnexis ubique vernaculis rerum occurrentium vocabulis pro majore discentium aeque, ac docentium commodo; Magister tamen rerum proxime explanandarum nomina latina et vernacula lingna in tabella quapiam nit'de descripta discipulis proponet, usui iis cumprimis futura, qui libro fortasse destituuntur: adveniente scholarum habendarum tempore suos de singulis diligenter examinabit, nec nisi rite comprehensis anterioribus gradum ad ulteriora faciet. Cupiditas ipsa historiam naturalem sciendi tirones inflammabit, ut rerum significationes, quae a praeceptore explicari publice audierunt, lubenter addiscant, retineantque memoria, quo fiet, ut studium hocce adeo necessarium atque utile illis gratum, et amoenum accidat. 8. Historia biblica. Nihil est, quod teneris animis magis infixum haereat, quam factorum memoria : trahunt virtutis exempla, vivisque depicta coloribus vitii imago sui horrorem ingerit: nulla est tam juvenilis aetas, quae huic studio non sit apta; quin imo nativa sciendi cupiditas, arrectus animus, memoria vivida, instrumenta sunt, quae natura teneris mentibus