Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
derent, conduceret id piurimum sane ad avertenda, si quae a communi Christianitatis hoste imminerent, mala et ad conservandum tranquillum reipublicae statum. Ad effectum talia coepta et consilia deducendi rursus occasio patebit amplissima, cum videlicet pro primo Novembris proxime imminentis die generalia regni huius Hungáriáé Posonii celebrabuntur comitia, ibi tum proposito tali coram regnicolis negotio, omnia solenniter et utiliter ad bonum finem perducere poterunt. Dignabitur igitur illustrissima Celsitudo Tua in id omnibus adniti viribus, ut talis confoederatio in totius Christianitatis emolumentum et permansionem rite perfici queatur. Res Hungaricae, beneficio Dei, post decessum etiam domini palatini 4 adhuc quieto et tranquillo gaudent statu. Nec ulla hactenus apparuit nubecula, a qua aliqui imbres. Miserebitur iam tandem populi sui Jehova et dabit haereditati suae requiem. Ego non ita pridem Vienna reversus, rursus eo iter paro, tali nomine sua siquidem maiestas regia dominus noster clementissimus certis eo inducta respectibus, me lateri suo adiunctum habere, meoque et ceterorum nonnullorum in rebus ad publicum regni imprimis Hungáriáé statum spectantibus, consilio uti clementissime statuit, unde non prius, quam ad eadem comitia Posoniensia una cum sua maiestate regia mihi descendere fuerit. Quare si quid illustrissima Celsitudo Tua in futurum de rebus necessariis, uti peto et expecto, mecum communicandum esse censuerit, id Viennam ad me de cetero dirigere velit. Uti saepiuscule iam perscripsi, nihil quicquam in me desiderabitur sive quod ad observantiam et studia mea erga illustrissimam Celsitudinem Tuam exercenda sive quod ad commune Reipublicae christianae sanctae inprimis confoederationis bonum spectare videbitur, id quod reapse etiam illustrissima Celsitudo Tua experiet, dummodo liberius et crebrius meis uti non dedignetur servitiis. Nobilem illum de Salza (?) mihi per illustrissimam Celsitudinem Tuam commendatum sic habebo aeeeptum, ut is ipse non obscure intelligere queat, hanc illustrissimae Celsitudinis Tuae promotionem sibi magno fuisse usui, usque a me cum fruge ad suos redire olim possit. In me relinquetur nihil: modo, ne ipse quoque sibi desit. Haec ad illustrissimae Celsitudinis Tuae literas respondere volui. Quam ceteroquin felicissime valere animitus opto. Datum Bicha 14. Augusti 1609. * Illésházy István nádor meghalt 1609. május 5. én.