Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

Ilíustrissimi, spectabiles, magnifici, generosi ac egregii, pruden­tes item ac circumspecti Domini, Amici et Vicini mihi observan­dissimi salutem cum servitiorum meorum paratissimorum commen­datione. Intellexi non sine gravi displicentia, illustrissimas, spectabiles, magnificas, generosas ac egregias, prudentes item et circumspectas Dominationes Vestras erga nos, tanquam eos, qui semel initum ac hucusque servatum foedus tenere, atque pro religione cum eisdem arma sumeré nollemus, commoveri et offendi, id quod ex literis etiam earundem ad Status et Ordines regni Hungáriáé nuper datis haud obscure deprehendere potui. 1 Quia nihil magis in votis habui unquam, quam ut bonam vi­cinitatem, amicitiam et tranquillitatem cum universis vicinis, prae­sertim confoederatis, colerem et conservarem, pro avertenda etiam tali sinistra de me opinione ista illustrissimis, spectabilibus, magni­ficis, generosis ac egregiis, prudentibus item et circumspectis Domi­nationibus Vestris scribenda et aperienda esse necessarium duxi. Me videlicet et Andreám Doczy cum ceteris nobis adiunctis ex legatione ab eisdem reversos," iam suam maiestatem regiam per regnicolas in regem Hungáriáé electam reperisse atque ex speciali suae maiestatis commissione, cui tanquam dominó et regi iam tum electo, merito obedire debuimus, sequenti mox die relationem facere minimé potuimus, donec videlicet sua maiestas pro electo Hungáriáé rege publice nominata et declarata fuisset: Subsequenter tamen et literas illustrissimarum, spectabilium, magnificarum, gene­rosarum ac egregiarum, prudentium item et circumspectarum Domi­nationum Vestrarum Statibus et Ordinibus regni exhibuimus et ea quoque, quae serenissimus archidux Maximilianus 3 oraliter coram protulit, publice coram eisdem etiam retulimus, liberum nimirum religionis exercitium omnibus passim dominis magnatibus et nobi­libus Austriacis in eorum propriis bonis admissum et concessum esse, civitatibus liberis exceptis ac in aliis etiam nonnullis articulis suam serenitatem oraliter consensisse, uti id alioqui illustrissimis, spectabilibus, magnificis, generosis ac egregiis prudentibus item et circumspectis Dominationibus Vestris bene constat. Rege electo et proclamato sequenti mox die palatinus etiam dominus Stephanus Illésházy creatus et deciaratus est,* penes quem publicorum nego­tiorum cardo vertitur, et si quid ulterius tractandi de eodem nego­tio fuerit, ipse tanquam palatinus requirendus et admonendus erit. 1 E levelet a Thurzó levéltárban nem leltem. 2 1608. nov. 6.-án a magyar rendek a Hornban ülésező osztrák protestáns rendekhez küldték követségbe Thurzó György vezetésével Dóczy Andrást, Bar­kóczy Lászlót ós Rajner Melchiort. Utasításuk Fasc. 16. No. 13. jelzet alatt fekszik. Előterjesztéseik, amelyekkel a békés megoldást ajánlják az osztrákok­nak, 59. sz. alatt közölve. 3 Mátyás öccse, Tirol kormányzója. 4 Nov. 17.-én.

Next

/
Thumbnails
Contents