Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

VI. Kalendas Octobris exarata. 1 O me beatum, cui secundo fato ea obtigit felicitas, quod in mediis etiam hisce curarum turbinibus, in­constantique valetudinis imbecillae et vacillantis statu Ill-mae D-nis V-ae dulcissimo, quamvis epistolico, tamen tali et tarn accepto, acsi praesens praesentem Ill-mam D-nem V-am intuerer, uti, frui et recreari licet colloquio Conventum Brunensem 2 Dei beneficio feliciter cessisse vel ex eo gratulor et gaudeo, quod Ill-mam D-nem V-am novi honoris incremento auctam et ornatam esse intellexerim, quo ut diutissime sospes uti, frui possit, faxit benignum numen. De Austria et ego ea ex literis 3 spectabilis ac magnifici Domini Stephani Illésházy accepi nova, quod videlicet ubique (sola Vienna excepta) liberum religionis exercitium per suam maiestatem regiam sit admissum. Haec nempe semper fűit caelestis patris et filii eius voluntas, ut eligat sibi po­pulum pauperem invocantem nomen ipsius. Atque quem non capiat splendens Hierosolyma, capiat Betphage infima. Scripseram et ego, exorans sacratissimam eius maiestatem regiam, ut cum suis Austriacis mitius et clementius agere dignaretur, neque tam stricta adversorum consiliariorum observatione animos Hungarorum exasperaret et con­ceptam de sua dementia et benignitate in observanda praesertim religionis libertate spem dubiam redderet. 4 Informor etiam certo certius legatos 5 ex Austria ad me venturos, quos, ubi praesentes habuero, pro meo posse id suadere non omitt&m, quicquid in pro­movendo et retinendo sanctae tranquillitatis statu spectari (!) vi­debitur, ut videlicet negotium hoc per concordiam potius, quam seditione et armis discernatur et componatur. Comitia Posoniensia nondum inchoantur, expecto in hora Vienna literas, quibus de descensu sacratissimae maiestatis regiae certior factus et ego iter meum eo maturabo ac quicquid isthinc etiam scitu dignum comperero, non gravatim Ill-mae D-ni V-ae, uti iubet, perscribam Cuius favori me totum devovens, eandem diutissime vivere et florere discupio. Datum in arce Bitsche i. Octobris 1608. 1 L. a 48. szám alatt. 2 L. az 56. 1. 1. jegyzetét, 3 L. a 46. szám alatt. 4 Thurzó kérését a királyhoz 1. a 49. számnál. 5 Az osztrák követségre v. ö. az 53.—54. számokat.

Next

/
Thumbnails
Contents