Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
possum, non nisi pleno spiritu commendare. Pro quo beneficio reverendae D-nis V-ae, quoad cum meis referre valebo, nunc eas gratias ago, quas officium tantae necessitati impensum meretur et mea mens concipere potest. Operetur spiritus gratiae in reverendam D-nem V-am, ut in dies magis, magisque pomeria ecclesiae et vineam Domini promovere et in omni bono adaugere posset. Confirmet etiam Dominus Deus magnificam Fargacianam 2 heroicam plane matronam, ut in cognita semel veritate et dato iuramento in sacro baptismate ad extremum halitum perseverare, viam, veritatem et vitam, Christum ipsum cognoscere posset. Quantum itaque ad me et animum meum in tarn sacra actione, incogitantis esset, non exploratis et pensitatis causis labori obiicere humeros. I. Non spontaneus sed invitus discessus et licentia data reverendi domini Francisci Bobaly 4 nec non nota ebrietatis, qua accusatus est apud dominam magnificam per parasitos, iniuste tamen, prout ex ore auditorum ipsius audivi. Ego enim sum quoque homo lapsibus obnoxius et vereor, ne per Thrasones, qui insontes innocuosque viros traducunt, traducerer et simili cum ignominia discederem; verum est, non bene tractabit vinosus sacra sacerdos. II. Domus parochialis ex omni parte ruinosa et desolata apparet ita, ut per rimas ex impetuosis pluviis descendentibus res domesticas, praecipue tamen thecam librariam tarn orphanorum quam meam corrumpere et deformare facilis aditus perhibetur. Turpe enim est, dum tuguriola opilionum, casulae pastorum, allodia magnatum recte exornantur et interim allodium domini nostri Jesu Christi, in quo degunt speculatores eius et dispensatores mysteriorum Dei, negligitur, deseriturque. III. Defectus lignorum. Nemora ponuntur tria in reditibus ecclesiae, in omnibus tamen, constientiose dicendo, bacellus vix inveniri, quo commode et tuto se homo füleire, nedum panes eibosve coquere posset. IV. Periculosissima ista tempóra, in quae Deus nos reservavit, quibus vix uni statui pio tuto egredi domo licet. Non enim parcit germanus nobilibus ministris ecclesiis, (!) ut exempla comitatuum, per quos itinerantur, testantur. Haido, ferusque tartarus similiter non miseretur, sed rapit, capitque, ut exempla domestica nostri etiam comitatus testantur. Dominorum Zmesskal, Danielis et Job, 5 pagi Jasenowa, 8 Poruba, 7 Velicna, 8 nec non Zasskow, in quo dominus Sigismundus 9 non tantum in re oeconomica cum vicinis damnum aeeepit, sed templum bis (?) violatum per Haidones et per eosdem calix ecclesiae ablatus. V. Diversa religio domini magnifici For4 Jáczi prédikátor. 5 A lengyel eredetű árvamegyei prot. család tagjai. 6 Jaszenova, Árvamegye. 7 Poruba, Árvamegye. 8 Nagyfalu—Veliosna, Árvamegye. 9 Zsaskó, Árvamegye. Prédikátora ekkor Chalupka Zsigmond. (Klanicza i. m. 91. 1.)