Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

Procurator dominorum actorum inhaerendo suis praeallegatis, petit ut supra. Ultimarie idem reverendus Gabriel Adalbertus Zagorsky, le­gitimus parochus Krompachiensis catholicus, manifestationem fecit, quod in domo parochiali Krompachiensi in defectu templi, iam ante exusti, instituerit devotionem et templum fundaverit, ibique venerabilissimum, sacratissimumque corporis Christi sacramentum asservari curat et asservat, nec inde amovebit, nisi ipsi aliud fuerit decisum et per excellentissimum principem ac dominum regni Hun­gáriáé palatinum ac etiam illustrissimum ac reverendum dominum archiepiscopum Strigoniensem, uti ordinarium loci, commissum. Si vero quispiam quovis modo et ausu praeter sacerdotem ecclesiae Ro­manae rite ordinatum illud contemerare aut contingere auderet, : de hoc protestatur et facit manifestum, ibi esse sacramentum. Ab om­nibus autem contra se, communitatem et ecclesiam factis aut quo­piam modo decisis, in quantum ipsi nocerent, appellat. Procurator dominorum actorum cum iisdem, quibus supra, iterato protestaretur de insolitis impertinentibus et causam minime concernentibus domini in causam atrracti replicis et instantissime sollicitaret, easdem tanquam remoratorias et inaniter tempus extra­hentes per dominos iudices amputari, inhaerendoque suis praemissis ac meritoriam eamque confessatam eiusdem domini in causam attracti responsionem (in qua manifestationem fecisset, quod scilicet in domo parochiali Krompachiensi devotionem instituisset, templum inibi fundasset, aliosque ritus suos catholicos peregisset ac per hoc violentam occupationem templi, parochiae et pertinentiarum eius­dem per expressum affirmasset) pro irrevocabili habendo, iuxta praeinsertam suam actionem et reliqua praeallegata peteret, ut supra. Deliberatum est. Calculatis ac pro et contra ruminatis allega­tionibus procuratoris dominorum actorum, pariformiter responsioni­bus reverendi domini Gabrielis Adalberti Zagorsky, manifestissime apparet, templum, parochiam et scholam possessionis Krompach cum aliis pertinentiis ad idem et easdem pertinentibus per iam dictum dominum Gábrielem Adalbertum Zagorsky occupatum esse, quod quidem templum articulariter cum nonaginta templis evangelicis fuerat restitutum, recognoscente id ipso etiam egregio domino Matthia Namessany, qui tempore restitutionis praefati templi et aliorum erat praesens et unus ex commissariis ad restitutionem dicti templi ad tunc per comitatum exmissis. Proinde praefatus dominus Adalbertus Gabriel Zagorsky ob non restitutionem praefati templi, parochiae et scholae nec non aliarum pertinentiarum ad idem et eas­dem pertinentibus convincitur in pcena flor. sexingentorum, in arti­culo 14. anni 1647. specificatorum, medio quorum intererit et in articulo uberius denotatorum irremissibiliter in bis quindena exe­quendorum. Templum vero, parochia et schola cum universis perti­nentiis et aliis ad eadem spectantibus occupatis restituitur evangeli-

Next

/
Thumbnails
Contents