Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

illum Sutorium ad ecclesiam Koschensem 1 vel similem aliquam pro­moveat, quia ab ipsius auditoribus nonnullis fidedignis intelligo, quod ipsius in concionando sermo non penitus sit obscurus. Pro hac ac reliqua omni clementissima beneficentia Vestra, cum ipso ego quoque pro viribus me gratum praestabo. Salva Ill-mae V-ae C-nis venia, paucis adiiciam periculosum ecclesiae Grinaviensis 2 statum. Nam etsi mandátum palatinale a C-ne V-a hoc nomine transmissum magnificae dominae Nagy Mi­chalianae 3 fuerit exhibitum, tamen ipsa nihilominus urget propo­situm in eiiciendo pastore evangelico et intrudendo pontificio sacer­dote, praetendens illustrissimum dominum palatinum male fuisse informatum, dum scripserit, Croatarum esse valde paucos, et duplo plures Germanorum, cum tamen plures sint Croatae, quam Germani. Verum res ita habet, si accurata instituatur computatio, evangelici uno superant pontificios. Fundamentum autem causae suae non ponunt in isto evangelicorum praevalente numero, sed in eo, quod evangelici Germanici hactenus per multos anrios summi sui magis­tratus clementissimo indultu ac privilegiata concessione exercitium evangelicae religionis ibidem usurparint et ecclesiasticos proventus necessarios ad istud contulerint et omnino ad hunc usque diem gau­deant privilegiis illis, quae sacrosanctis caesareis, regiisque sanctioni­bus ac decretis de religionis evangelicae in hoc regno liberó exer­citio sunt confirmata anno 1606. in articulis pacificationis Viennen­sis articulo primo et anno 1608. articulo 8. et anno 1618. conditione prima, ut reliqua taceam. Haec et similia videntur debita gravitate exuggeranda iis, qui conantur evngelicarum ecclesiarum libertatém in hoc regno attentare. Id quod illustrissima Vestra Celsitudo etiam citra meum monitum pro solito suo erga ecclesias nostras zelo quam primum fieri curabit. Hisce Ill-mam V-am C-nem cum coniuge ac liberis illustrissimis divinae protectioni commendo. Posonii io. Ápri­lis anno Christi 1 1625. Ill-mam V-am C-nem humillime colens M. Johannes Stumpfius m. p.* 1 Kós, Nyitramegye. 2 Grinád, Pozsonymegye. 3 Nagymihályi Ferenc pozsonyi kamarai tanácsos özvegye, Amadé Ilona. Ö birtokolta Grinádot. (Dicalis conscriptiok 33. k. 1626.-i összeírás.) 4 1623—1632 között Pozsony első német prédikátora. Németországból szakadt Pozsonyba, Irodalmi téren is működött, több munkája maradt reánk. Életrajzát 1. A pozsonyi ág. hitv. ev. egyházközség története i. m. 2. rész. 78. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents