Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
et colendissime, tantus est Diaboli furor in ista postrema insanaque mundi senecta, ut vere dicere possimus cum apostolo (i. Pet. 5.), Satanam eum esse et leonem circumeuntem ubique et quarentem, quem devoret. Quaerit in ista ditione Baymociensi, 1 ut devoret animam infelicis Nicolai Sartoris, civis Prividiensis, 2 quaerit animas illorum omnium, qui pro Sartore isto ante paucos hosce dies deposuerunt iuramentum, quaerit devorare animas omnium illorum, qui iuramento interfuerunt et suo iudicio approbarunt atque hoc modo peccatorum alienorum sese participes reddiderunt, quaerit devorare animas omnium illorum, qui hunc errorem vident, sciunt et cum possint, non corrigunt, quaerit devorare etiam meam animam, si tacuero, dissimulavero et tot patiar, sciens et volens perire in aeternum animas. Nam quamvis mei non sit officii, curare politica et civilia iura, quaeve politice ibi aguntur atque tractantur, quatenus tamen in iuribus forensibus delinquitur, contra primam praesertim Decalogi et legis divinae tabulam, quatenus item video (per horrendum abusum iuramenti et nominis divini) perichtari animas multorum hominum, ibi profecto tacere non audeo, non possum, nolo. Illustrissimam, spectabilem et magnificam D-nem V-am Deus constituit et esse vult patrem patriae, pastoremque populorum, me autem vult et iubet esse spirituálém patrem et pastorem animarum. Ad Vestram Illustritatem dicit Dominus (Psal. 2. et 82.): Vos Dii estis, erudimini, qui iudicatis terram. Ad me autem apud Isaiam et Jeremiam: Clama, ne cesses, extolle vocem tuam tanquam tubam et annuncia populo meo iniquitates eorum etc. Fili hominis, accinge lumbos tuos, surge et ambula, loquere ad eos omnia, quae dixi tibi, cave, ne paveas ante faciem eorum, ne forte conteram te in conspectu eorum. Magni Imperatoris coeli et terrae sunt haec verba et imperative prolata mihi et Ill-mae D-ni V-ae. Sicuti itaque nuper Vestra illustrissima spectabilis et-magnifica D. V. pie et recte fecit ex officio (quod valde approbo et laudo), videns defectum contra sententiam iuris in iuramento apud Baymociensem iudicem, quomodocunque praestito, quod aliam praescripsit iuramenti deponendi formulám ipsi Sartori et coniuratis, ut illud fieret in loco sacro vel in nostro vel in Prividiensi 2 templo, in praesentia gravium et piorum hominum, ita dolet valde et mihi et multis piis viris, praesertim ecclesiasticis, quod per dominum provisorem et Sartorem hoc praestitum non est ad hunc usque diem, quodve illustrissimae magnificaeque D-ni V-ae non obtemperatur, urgenturque miselli isti subditi eiusdem, ut contenti sint illo iuramento, apud praefatum iudicem praestito. Interea autem temporis Nicolaus Sartor, descendens Galgocium, deposuisse se iuramentum, secundum formám sibi ab Illustritate Vestra praescriptam, false et praeter veritatem dixit, hoc modo magistratui suo insultans 1 Bajmóc, Nyitramegye. 2 Privigye, Nyitramegye.