Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

gratius, nihil optabilius accidere potuisset, quam ut vestigiis maiorum meorum insistendo, qui fidelitatem suam inclitae et augustissimae do­mui Austriacae in utriusque fortunae statum constanter declararunt, ego etiam fidelis ac humilis servitor M-tis V-ae Sacratissimae, man­dato huic in omnibus satisfaciendo, promptitudinem meam et obse­quendi stúdium hac ipsa occasione declarare possem. Verum enim­vero, Domine Ciementissime, siquidem animadverto, ad informa­tionem praedicti reverendi domini Georgii Dubowsky eiusdemque instantiam mandátum praesens M-tis V-ae Sacratissimae esse exara­tum, meque ob certas et gravissimas causas eidem hac vice memet accomodare non posse. Ideo M-ti V-ae Sacratissimae humillime re­scribendum duxi, orando M-tem V-am Sacratissimam et humillime eidem supplicando, ut huic meae excusationi, per omnia legibus regni consentaneae, gratiose, clementerque annuere dignetur. Et primum quidem, ut ab initio ordiar, non dubito M-ti V-ae Sacratissimae constare, quam gravissimae poenae in legibus regni sint sancitae, quamque rigorose legum observantia hactenus semper observata fuerit, cum itaque ego etiam sim membrum status barona­lis regni huius, non sane audeo memet aliqua ratione statutis oppo­nere publicis, quibus diserte cautum est, ne quis dominorum terrestrium praesumat religionis exercitium quovis modo et quovis sub praetextu turbare et impedire, uti superinde articuli diaetae anni 1608 et 1618. clare loquuntur. Ut taceam de articulo Viennensi primo, ubi ex­presse habetur, ut templa utrinque occupata restituantur. Sane, Sacratissime Imperator, Domine Ciementissime, si utrinque occu­pata templa tempore disturbiorum restitui debuerunt, uti etiam sunt restituta, quanto magis illa templa et illa beneficia, quae iam a multis annis etiam tempore conditi articuli Viennensis prae manibus statuum Augustanae confessionis habebantur et imposterum apud ipsos sunt, relinquenda. Haec autem praepositura Vyheliensis 2 a multis retroactis annis per nostrae evangelicae confessionis antistites possidebatur et regebatur, perpendere iam dignetur clementer M. V. Sacratissima, si talis ecclesia et tale beneficium alterius confes­sionis praeposito, qualis est memoratus reverendus dominus Georgius Dubowsky, conferetur, si denique per me dominum terrestrem ipse introduceretur, an non merito regnicolae in me, legum per M-tem V-am Sacratissimam clementer approbatarum et confirmatarum [transgessorem?] severitatem derivare possent? Praesertim cum Vestra quoque Maiestas Sacratissima articulos praescriptos sancto suo verbo regio confirmaverit, sigilloque clementer muniverit. Qui­bus accedit hoc, quod collatio illius praepositurae iuxta continen­tias donationis divorum olim imperatorum ac regum incliti regni huius Hungáriáé non ad archiepiscopum Strigoniensem, sed ad do­minos terrestres spectet, inter quos cum ego sim solus nobilior sexus masculinus, reliqui vero iure tantum sexus foeminei in dominium bonorum venerunt, quomodo iam avitae meae libertati hac in parte,,

Next

/
Thumbnails
Contents