Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

disponente et barone quodam curante, in aedibus illustris et generosi domini Polheimy 3 etc., sacrae caesareae maiestatis consiliarii et im­perialis atque aulicae camerae praesidis, convenimus. Cumque ille thema suum propóneret et ut unicum saltem articulum nostrae con­fessionis in scripturis ostenderem, clarissime extantem, elégi eum, qui est de iustificatione hominis peccatoris coram Deo. Disseruimus de eo per tres horas et amplius. Qualem vero ille in disputando sese praestiterit, qualem ego me, supradictus dominus magister Ursinus 4 referre poterit. Is enim non solum auscultavit, sed etiam pleraque (quae mecum habeo) assignavit. Spero tamen, invenisse hominem opinione summae eruditionis turgidum ex Lutheranis aliquem, a quo potuerit exerceri, tarn clarissimis enim argumentis ex epistola Pauli Ro­máé 3, 4., Galil. 2. ostendi, hominem sola fide iustificari sine ullo respectu operum, ad ipsum actum iustificationis concurrentium, ut subinde ipsi aqua haereret, et respondere aliud non posset, quam eo­piose explicare et protestari, pontificios non statuere, hominem coram Deo operum suorum meritis iustificari, quod tritum et vulgare ipso­rum est sophisma, duplicem iustificationem, primam et secundam comminiscentium. Audio cardinalem Clöselium palám dixisse, se iam de me honorificentius sentire, quam unquam antehac se sen­surum esse cogitasset. Sed audire de tota conversatione nostra potest nostrum magistrum Ursinum, qui iam Vester erit et manebit sine omni dubio ad dies vitae suae. Quem illustrissimae Vestrae Genero­sitati etiam de meliori nota commendo. Est enim vir doctissimus, in formanda iuventute scholastica exercitatissimus, rerumque et physi­carum et theologicarum peritissimus. Si ante eventum aliquid iudi­care fas est, non dubito asserere, illum totius Hungáriáé aliquando futurum lumen et ocellum. Dignus igitur est illustrissimae Vestrae Generositatis patrocinio, favore et gratia. Ceterum illustrissimam Vestram Generositatem cum tota illustrissima família .... divinae protectioni commendo .... Dabam Pragae 9. Novembris anno 1616. Illustrissimae Vestrae Generositatis servus humillimus in Christo Helvicus Garthius D. 5 3 Gundaker Polheim. 4 Ursinus Illés, Freiburgban és Wittenbergben tanult. Magyarországra Il­lésházy István hívta meg az általa fenntartott trencsénmegyei báni iskolába. Mint báni rektortól kér tőle Thurzó nevelőt fia, Imre mellé. (Árv. lt. Fasc. .198. No. 93. 1611.) Bánról Prágába került és ott a cseh-német iskola rektora lett s innen jött 1616-ban Lőcsére. Meghalt Iglón 1626-ban. (Schma] i. m. 56. 1. a. jegyzet.) 5 Szül. 1579. dec. 18.-án Hessenben, megh. 1619. dec. 15. Marburgban, Strassburgban tanult, majd Tübingában avattatott 23 éves korában doktorrá. Freiburgban az ev. egyház superintendense és innen került a szász választó aka­ratából 1615-ben a prágai német egyház élére, itt is halt meg. Felesége Hunnius Aegidius wittenbergi tanár leánya. Több teológiai munkája maradt reánk. V. ö. 1615. május 26.-án Prágából Thurzóhoz írt levelét. Irreg. 2. fasc. (Zedlers Gros­ses, vollständiges Universallexikon. 10. k. Lipcse, 1735. 364. hasáb.)

Next

/
Thumbnails
Contents