Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

voluntatem, ibidem semper constitutos praetexunt, per quod aequo omnium iudicio ius collationis vei exinde eos amisisse constat, siquidem non adimpletis conditionibus (quod ipsimet gloriando fa­tentur), ipsum quoque temporaneum indultum, ut corruat, necesse est. Addunt pro secundo, sese id recisse concedentibus regni constitu­nonibus, quod ex parte illorum probari neutiquam posse videmus. Liberum enim religionis exercitium, non huiusmodi beneficiorum ab ecclesia catholica avulsionem aut collationem per laicos usurpandam permittunt novissimae constitutiones. Imo easdem ipsas constitu­tiones contra Novizolienses in hac quoque parte militare, nemo est, qui non videat. Viennenses enim articuli ad sextum clarissime prae­scribunt, abbatiarum, praepositurarumque (subintelliguntur autem et alia similia beneficia) in suis fundationibus permanere debere, addita etiam illa clausula: Absque tamen praeiudicio catholicae Romanae religionis. Unde liquet potius ex hac modernorum Novisoliensium civium contra expressam et disertam mentem fundatoris alienae re­ligioni addicto concionatori, facta collatione, ipsos cives catholicae religioni aperte praeiudicium facere. Quod autem narrant iidem cives, sese inficias ire non posse, Raphaelem quondam Steger 4 reve­rendissimo quondam Paulo de Varda, 5 archiepiscopo Strigoniensi praesentatum fuisse, id non in quantum is metropolita erat, sed ratione dignitatis locumtenentiae regiae, qua fungebatur, accidisse. Verum in hoc quoque ipsorum Novizoliensium praetensam rationem subsistere nequire videmus, extant siquidem usque huc eorundem literae pro adipiscenda confirmatione et investitura ad dictum quondam Paulum de Varda scriptae, ubi haec verba leguntur: Pro eo humillime supplicans, Dominatio Vestra reverendissima hunc ad praefatum rectoratum Hospitalis pure et propter Deum gratiose instituere et investire dignetur. Neque etenim presbiterorum, tan­quam ecclesiasticis functionibus addictarum personarum, reális in­stitutio et investitura, locumtenenti (per cuius munus secularia dum­taxat et forensia tractantur ac non aliud exercendum ipsi conce­ditur) competit, sed praelato dumtaxat, ut pote cuius ordinationi nonnisi negotiorum spiritualium cura et moderatio commissa intelli­gitur, incumbit. Quibus sic rite accurateque et diligenter perpensis, comperientes hic nihil de non liberó religionis exercitio (uti quidem per eosdem Novizolienses involvitur) committi, sed de collatione duntaxat beneficii ecclesiastici agi, quod iuxta mentem fundatoris et etiam novissimis articulis Viennensibus dictantibus, non diversae religioni addictum concionatorem, sed catholicum concernit presby­terum: Unde neutiquam admissis Novizoliensium adductis praetex­tibus et tergiversationibus, nos a priori collatione nostra neutiquam récédére volentes, quin autoritatem nostram defendendo, praefatum 4 1576-tól volt igazgató. (Rupp. i. m. I. 2. 655. 1.) 5 1526—1543. esztergomi érsek, 1543-tól királvi helvtartó. Megh. 1549. okt. 12.-én.

Next

/
Thumbnails
Contents