Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
disset, se pro exigentia officii sui Nicolai Nowack negotium causa consequendi hospitalis promovisse in omnem eventum, sive id consecuturus, sive repulsam passurus esset. Videremus nos, ne graviora subsequantur. Sicque assignato responso, quod priori coniunctum est, eos dimisisset. 3 Quod attinet literas V-ae Ill-mae C-nis ad suam caesaream et regiam maiestatem scriptas, eas consilio domini Lazari Henkelii * unus ex legatis, qui personaliter secutus est suam maiestatem, eidem insinuabit. Quicquid responsi attulerit, id fidelissime ad V-am Ill-mam C-nem perferri curabimus. Atque haec sunt, quae a legatis nostris coram nobis relata fuere. Nunc hoc superesse sentimus, ut maturo consilio futuris praeveniamus malis, ne, (quod Deus avertat) subito adorti et consilii inopes, aliquid nobis et aliis damnosi, praeiudiciosi et poenitendi committamus. Quapropter V-am Ill-mam C-nem, dominum et patronum nostrum gratiosissimum obsecramus, ut nobis consilio et auxilio, sicuti hactenus experti sumus, etiam imposterum praesto esse dignetur. Videt enim Ill-ma C. V. per istas molitiones Romano-catholicorum non nos solum modo et posteros nostros, verum Dei glóriám et animarum salutem impeti, vicinosque nostros et totum regnum per nos tentari. Nec enim tantopere laborant de proventibus hospitalis, sed de principio grassandi in animas fidelium. Ipse namque Nicolaus Nowack, palám est apud nos ausus dicere, se amplum habere Patrimonium et reditus sufficientes, ut non opus haberet istis pro hospitali consequendo curis, teneri tamen ex officio archidiaconatus ecclesiae bona vindicare. Denique Ill-mam C-nem V-am humillime rogamus, dignetur nobis (si ita videbitur) pária literarum domini episcopi Viennensis et cardinalis Strigoniensis pro ulteriori nostra informatione largiri. Quam gratiam humillimis servitiis et precibus demereri contendemus. Eandem felicissime cum illustrissima domo valere cupientes in solatium et patrocinium afflictae ecclesiae Christi. Datae Novisolii n. die mensis Junii anno I6I>. Ill-mae C-nis V-ae humillimi servitores N., judex et iurati, cives ibidem.' 3 L. a 165. számot és jegyzeteit. 4 Henkel Lázár bécsi udvari ágens. 5 Az ügy folytatását 1. a 193. számnál.