Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

ras Ill-mae D-nis V-ae in negotio beneficii hospitalis Novizoliensis, 1 ubi reverendum Nicolaum Nouak 2 turbatae religionis libertatis et regni tranquillitatis ac motuum exercitationis atque causae exacer­bationis et alienationis regnicolarum contra et a sua maiestate accu­sat. Gravis sane imputatio, quam si meretur ob collatum sibi a sua maiestate beneficium ecclesiasticum, D. V. Ill-ma videat, ego totum relinquo suae maiestatis iudicio, quid de iure collationis suae sentiat, quomodoque illud defendat. Qui penes eam adire vult possessionem, nemo criminis recte arguat. Ut possim domino Nouak autor esse, quo donationem suae maiestatis posthabeat, et mea conditio tan­quam ordinarii et reverentia erga caesarem et regem patronum ecclesiarum prohibet. Ubi defendendi iuris archiepiscopalis, non lo­cumtenentiae, occasio sese obtulerit, causae meae non deero. Quin imo rogo Ill-mam D-nem V-am, ut iubeat donationi suae maiestatis deferri et manuteneat ea, quae regiae sunt autoritatis. Hoc et sua maiestas gratia sua recognoscet et nos in beneficiis reponemus et reserviemus. Quod reliquum est, Ill-mam D-nem V-am felicissime valere cupio. Datum Viennae 2. Junii anno 1615. Ill-mae D-nis V-ae addictissimus servitor et affinis Cardinalis Strigoniensis. 3 166. 1617. június y Bécs. Khlesi Melchior bécsi püspök Thurzó Györgyhöz. Thurzónak a besztercebányaiak ügyében hozzáküldótt levelét a királynak fogja továbbítani. Jóakaratát igéri. Eredeti levél, zárlatán címeres, piros viaszpecséttel. — Fasc. 85. No. 35. Illustrissime Domine. Literas Ill-mae D-nis V-ae, 18. Maii ad me datas, accepi et petitionem in negotio civitatis Novisoliensis quam optime intellexi. Et quidem quod tam singularem erga me praeseferens affectionem sincere ac fideliter in rebus omnibus mecum progrediatur, gratias Ill-mae D-ni V-ae ago et refero maximas. Cui vicissim, ut grati­ficor et me candide cum eadem agere significem, literas Ill-mae D-nis V-ae Pragam maiestati suae transmitto. Ubi quantum possi­1 V. ö. a 186. 1. 1. jegyzetét. 2 Zólyomi főesperes. A király őt nevezte ki a besztercebányai kórház igazgatójává. 3 Személyére 1. a 28 1. 3. jegyzetét. A további fejleményekre v. ö. a 166— 168. számokat.

Next

/
Thumbnails
Contents