Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
accepi aequissimo. Intelligebam enim, non tam irato animo, quam amore pietatis et zelo domus Domini profectam. Ut autem Ili-ma C. V. intelligat, non mea negligentia factum, quod opus restaurationis templi non sit coeptum, his literis veritatem exponere decrevi. Qui fűit exactor pecuniae constitutus, dominus Job Zmesskal, 1 regesta templi re infecta restituit et iam nullus est, qui curam eam in se suscipere velit. Ill-mae C-nis V-ae subditi, qui sua habent sacella, ut pote Knéza, Bzini, Mezibrodj, Puczow, Pokriwacz et Pribiss, 2 plane se et a laboribus et a taxa in templum Cubiniense emancipatos volunt, praetendentes laborem et sumptus in sua templa noviter extructa. Dominus superattendens 3 nuper, cum visitasset ecclesias, statuit, ut maximé Knezenses cum adiunctis duobus pagis, quia circa continuationem sacelli sui laborabant, dimidiam partém laboris et sumptuum in percoctionem cementi conferrent. Post ubi coepta fuerit instauratio templi Cubinensis, aequaliter ferant onera, sed quidam horum plane immunes esse volunt. Pribiss, quia adiunctus est ecclesiae Subarcensi, 4 non in parochiam Cubinensem, non in templum hoc aliquid conferunt.(l) Si quid ab ipsis postulatur, vel in restaurationem parochiae Cubinensis, in cassum laboratur. Iam Ill-ma C. V. videat et consideret, si his connivebitur, ne exemplo moti superior Cubin, Jassenova, Lesstina 6 simile quid attentent, quandoquidem et illi suum sacellum habent. Hinc videre potest Ill-ma C. V., hic nullum ordinem, nullám unamitatem esse. Quare per amorem gloriae Dei Ill-mam C-nem V-am oratam habeo, dignetur iam disponere, ordinäre, iubere, mandare, ut pecunia primo quoque tempore exigatur, artifex conducatur et in nomine Domini, Deo volente, verno tempore manus operi admoveantur. Deus, cuius glória in extructione domus Domini quaeritur, pium laborem Illmae C-nis V-ae in hac et in futura vita compensabit. Quod restat, Ill-mam C-nem V-am cum illustri comitissa, pignoribusque dulcissimis ad ecclesiae et Reipublicae Christianae commodum, quam diutissime conservatam opto. Datum in Cubin 26. Septembris anno 1614. Ill-mae C-nis V-ae subiectissimus David Eliae. 6 1 A Sziléziából Árvamegvébe szakadt prot. Zmeskál család tagja. Meghalt 1632-ben. 2 Knyazsa, Bezine (Bziny), Medzibrogy (Medzibrodie), Pucó, Pokrivács, Pribis, (Árvamegye). 3 Lány Illés. 4 Árvaváralja, Árvamegye. Prédikátora 1613-ban Cuspin Mihály, 1653ban Petrovicius István, míg 1654-ben Clementis Miklós szeretne ide meghívást kapni. (Árv. lt. Fasc. 198. No. 111., 196., 197. A nevezettek levelei.) 5 Felsőkubin, Alsókubin leányegyháza. Jaszenova, Lestin, (Árvamegye). 6 A knbini egyházba való meghívására 1. a 113. számot.