Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
more solito requisivisse et salutasse, ut in dirimendo decidendoque notissimo negotio, 3 quod hactenus inter praefatum M. Nanticouium huius loci (?) et supremos officiales huius Camerae suae maiestatis, inprimis vero generosum dominum Georgium Fleisch, praefectum Camerae Cremniciensis, controvertebatur, ut ad decimum diem huius mensis legatos suos e medio ordinis senatorii et simul etiam ministros ecclesiarum earundem ad hanc civitatem expedirent, ubi eaedem sex civitates montanae mandato Ill-mae C-nis V-ae obsequiose satisfacere volentes, ad praefixum diem 10. Septembris tam pastores, quam etiam alias personas politicas senatorii ordinis huc ad nos ablegarunt, cum quibus nos praefatum negotium in accuratam deliberationem assumentes, satis multumque laboravimus, qualiter negotium istud controversum, satisque difficile (siquidem authoritas sacrae caesareae maiestatis intercessebatur) bonis módis sine longiori periculosiorique processu componeretur, multo consultius advocati, ablegati assessores una nobiscum esse compererunt, ut negotium istud perplexum et plurimos labyrinthos in se continens, non de rigore iuris, sed potius per modum concordiae ad evitandas periculosas disputationes et maiora incommoda ultro citroque sopiretur. Hinc fere per octiduum in causa praemissa inter partes utrasque tractando, tandem eo deventum et deliberatum est, ut antefatus reverendus dominus Nanticouius propter allegatam offensionem suae maiestatis caesareae per certam quandam conceptam et limitatam notulam se declarare et si quid hac in parte plus iusto dixerit in concione sua sibi in bonam partém interpretari et condonari sibi petendo debuerit, quod etiam hodierna die pro concione in praesentia dominorum ablegatorum ecclesiastici et politici ordinis, idem dominus reverendus Nanticouius praestitit, in qua deliberatione et concepta notula et supremus dominus camerarius acquievit. Ad haec quoad privatos affectus et mutuas iniurias inter antefatum generosum dominum Georgium Fleisch aliosque primarios officiales Camerae huius suae maiestatis atque inter ipsum dominum Nanticouium spectat, illae quoque privatae dissensiones Dei beneficio utrinque sunt compositae. Quae omnia Ill-mae C-ni V-ae relationis loco rescribere debuimus. Quam in reliquo divinae tutelae commendamus. Cremnicy ex congregatione nostra die 15. Septembris anno Domini 1613. Ill-mae C-nis V-ae deditissimi servitores N. iudex et iurati cives regiae liberaeque civitatis montanae Cremniciensis nec non N. N. senior pastores et ablegati assessores ceterarum civitatum sex montanarum. Ez ügyre vonatkozólag 1. a 128—130. számokat.