Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

proh dolor, hac infelici tempestate sunt quorumvis iniuriis oppor­tunissimi, non quidem suo vitio, sed illorum malitia, quibus sin­ceritas et rectitudo ministrorum ecclesiae est sudes in oeuüs, prae­sertim, si animadvertunt illorum diligentiam, suis perversis studiis et conatibus obstare. Horum pium zelum, quomodocunque possunt, premunt, magistratus christiani aures querelis confictis fatigant, verba et facta obelisco censorio notant, illosque etiam pie et gnaviter officium facientes, nulla habita ratione conscientiae, elidere aut exterminare conantur, sed accipient suo tempore a iudice Christo dignum suis factis praemium. Quanquam autem Ill-mam C-nem V-am, ministerii ecclesiastici fautorem et patronum integerrimum esse sciam, videam etiam illustrissimae Celsitudinis Vestrae in reli­gione vera sinceritatem eximiam, in propaganda glória nominis di­vini zelum indefessum, veram denique pietatem cum singulari hu­manitate erga nostrum ordinem coniunctam, tamen non addam ul­lam, ut porro hoc in studio C. V. progrediatur, commonefactionem, tantum agam gratias Ill-mae C-ni V-ae, quod sua protectione signi­ficationem ostendit minime obscuram singularis benevolentiae erga me. Quam tanti facio, ut libenter profitear, me vicissim Ill-mae C-ni V-ae debere omnia studia mea, imo statas et assiduas preces. Quia enim bono et salutari protectore nihil est Deo charius, nihil homi­nibus piis amabilius, nihil denique ecclesiae utilius, merito Ill-mae C-nis V-ae et domesticorum omnium salutem et incolumitatem Do­mino Deo nostro piis votis quotidie commendare non desinam. Et haec quidem non alio animo scribo, quam, ut C. V. perspiciat, me venerari virtutem hanc eximiam C-nis V-ae, mihique nequaquam deesse voluntatem et Studium declarandae gratitudinis, tanquam op­timo heroi et cupido iuvandae ecclesiae, quae hoc tempore una cum suis ministris est perquam afflictissima. Horum suscipere patroci­nium, non solum in ecclesia laus est maxima, sed etiam praemia a Deo sunt in caelo proposita ingentia. Nec defuturi sunt pii suo officio, qui C-nis V-ae virtutem literis et voce celebrabunt, imo dum vivent et vigebunt literae, extabit C. V. ad posteritatem memoria rerum et beneficiorum tantorum. Denique Ill-mam C-nem V-am rogo et oro, ut etiam deinceps res meas commendatas sibi habeat, et quantum quidem per occasionem licuerit, promoveat. Christus Do­minus servet Ill-mam C-nem V-am diu incolumem ad salutem et protectionem cum ecclesiae tum Reipublicae. Dabam 23. Maii Predmirio anno 1613. Ill-mam C-nem V-am reverenter colens Balthazar Grelnertius.

Next

/
Thumbnails
Contents