Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

Illustrissime Comes et Domine, Domine Palatine et Patrone mihi gratiosissime, salutem et felicem gubernationem precor, cum commendatione precum et servitiorum humillimorum. etc. Non dubito, Ill-mam C-nem V-am nuper 13. Aug. (quod li­terae C-nis V-ae testantur) diligenter scripsisse ad generosum domi­num Casparem Tribell 1 et egregium dominum Benedictum Giurky, vicecomitem Zoliensem, ratione ecclesiae pagi Walaska, 2 ut ea mihi cum decimis restituatur. Eas literas ego 17. Aug. diligenter ipsis exhibendas curavi. Executionem mandati Ill-mae C-nis V-ae hucusque expectabam, saepius admonendo ad dandum responsum superinde, sed frustra. Quid hac procrastinatione moliantur, scire non possum, nisi quod suspicor, illos quippiam novi comminisci, ut restitutionem illám contra mandátum C-nis V-ae vel impediant vel prorsus negent. Haec autem dilatio multarum offensionum et seces­sionum causa est, non tantum Pepychianis, sed, ut audio, fortassis etiam civitatibus montanis, quae iam sibi nóvum superattendentem Schemnicy elegerunt et crearunt. Praecipue vero ex hac violentia et occupatione per dominum Tribellium illata et ex tardiori restitu­tione ecclesiae Walaskensis Stephanus Pepychius pastor Cocaviensis 3 insolentior factus, in suo scripto, ad comitatum Hontensem exarato, acerbissime non tantum me, sed et supremum magistratum exagitat et hostiliter in me innocentem debacchatur, quod scriptum trans­mitto admodum reverendo dominó Eliae 4 superintendenti etc., ut vesania hominis illius palám cognoscatur. Quapropter Ill-mam C-nem V-am per misericordiam Dei supplex oro, dignetur me iam tandem de hac enormi, quam immerito patior, iniuria ex autoritate et officio suo, sibi divinitus ad defensionem oppressorum, concesso, clementer vindicare, modumque et rationem restitutionis praefatae ecclesiae et decimarum eiusdem benigne adinvenire: quo ecclesiae scandalizatae ad fidelitatem reduci, ora osorum nostrorum obstrui et ministri iniurias a suis patientes hoc exemplo refici et recreari possint. Aeternum Dei Filium, dominum nostrum Jesum Christum, autorem coniugii, veris gemitibus oro, ut hoc coniugium dulcis­simorum liberorum C-nis V-ae sua divina gratia benedicere digne­tur, utque sit felix faustum, Concors et fecundum, videatque Ill-ma C. V. cum castissima coniuge sua filios filiorum suorum, denique, ut consequatur, ex iis gaudium, laetitiam, consolationem, voluptatem 1 Tribel Gáspár zólyomlipcsei birtokos. Sok adat található rá Ferenczi Zoltán: Rimay János Bpest, 1911. (Tört. Életrajzok) c. munkájában. 2 Ma Olaszka, Zólyommegye. A breznóbányai egyházhoz tartozott. 3 Pepich István kokáviai (ma Rimakokova, Gömörmegyében) prédikátor nem írta alá a Liber Concordiae-t, sem a zsolnai zsinat határozatait nem is­merte el. Megtagadta a superintendens Melikius felsőbbségét, sőt felizgatta ellene a megye nemességét is. V. ö. Melikius leveleit 1613. febr. 26.-ról Breznó­bányáról Thurzó Györgyhöz. (Irreg. 2. fasc.) és 1616. szept. 27.-éről Lány Illés­hez. (Irreg. 10. fasc.) 4 Lány Illés Trencsén-, Liptó- és Árvamegyék superintendense.

Next

/
Thumbnails
Contents