Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

laboribus magis necessariis obrutae, molestus esse non dubitavit: Si Vestrae Celsitudini non pepercit, quid mirum, si non parcit mihi, dum me turbarum, immodestiae, temeritatis insimulat et ad calcem epistolae cerdonibus annumerat. Quae convitia, utut me urunt et coquunt, reprimo me tamen et C-nis V-ae adventum, honoris mei vindicem, patienter expectabo. Insurrexerunt in me et alii ex nobilitate adversarii, qui ipsum comitatum contra me commovere moliti sunt propter agrum illum parochiae Predmirensis, hactenus per dominum Johannem Hra­bowsky 8 detentum. Atque eo usque irarum processerunt, ut de omnimoda superattendentium abolitione laboraturos se dixerint. Scilicet, ut omnia eis in ministros et bona ecclesiastica liceat, sed videbimus, quid porro futurum. Ego nolo his querelis ante tempus molestus esse, aut meticulosus videri, bene enim sum mihi conscius. Dominus Isaac 3 evocatus est Novizolium per praefectum Ca­merae, arbitror de negotio Melikiano. 4 Quod, ut bono quopiam modo componatur et ipse sincere opto. Fortassis Satan, relicto Me­likio, me iam cribrare volet. Fiat voluntas Domini. Ego me totum Deo et post eum V-ae Ill-mae C-ni commendo. Nunc circa Catechesin 5 edendam occupor, quam meo et do­minorum collegarum nomine illustrissimae dominae comitissae dedi­care instituo. Hoc saltem a C-ne V-a demisse peto, dignetur do­minó Emerico Beniczky 6 mandare, ne soceri sui causa mihi moles­tus esse pergat. Ego quoque ipsum hac de re amice requiram, ut quia nullám ipse adversus me causam habet, vel propter filium suum, quem in meo convictu habeo, ab hac actione abstineat. Domi­nus Deus compescat satanam furentem et omnia perturbare conan­tem, inprimis vero adsit C-ni V-ae, ut infelix hoc bellum sedare et ad pacem reducere possit. Valeat eadem quamfelicissime meque suum esse patiatur. Bytschae die Elisabethae anno 1611. Ill-mam ac C-nem V-am demisse et reverenter colens Elias Lány m. p. - A trencsénmegyei Predmérben részbirtokos. 3 Abrahamides Izsák Pozsony-, Nyitra- és Barsmegyék superintendense. 4 Lichtenberger Gáspár a besztercebányai kamara prefectusa Tribell Gás­párral egyetemben megtagadta Melikiustól a neki a zólyommegyei Olaszkából járó tizedet. A tizedért Melikius superintendens hosszú küzdelmet folytatott. V. ö. a 119. és 139. számokat. 5 Lány 1612-ben két társával Abrahamidessel és Melikiussal Luther cate­chizmusát tótul kiadta Czobor Erzsébetnek ajánlva. 0 A turócmegyei ősi Beniczky familia tagja, ősei már a XVI. század har­madik felében felvették az új hitet és Imre is ezt vallja. Thurzó György szol­gálatában áll. Fia Miklós. (V. ö. Fasc. 13. No. 26. — Beniczky album. Irta és összeállította Dugovich Titus. Turócszentmárton, 1913. Alig használható.)

Next

/
Thumbnails
Contents