Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
uspiam foret, quod inimicum animum , et persecutionem sibi conciliare valeret, hoc vel unicum sufficere deberet, quod ipse, antequam ullum animum et intentum partes nostrae habuerant, Transilvaniam ingredi velle, Turcis iam sese totaliter subdiderat, proindeque neutiquam sane ab ullo christiano ob praetextum religionis ipsi faveri posset aut deberet. Quod tamen comes Forgách," exercitui praepositus et alii viri catholici sibi adiuncti sint, nostis pariter, non sine consilio Vestro id accidisse, cum electioni Vestrae id commiserimus, sibi asservandi vel certe rationes ob certas et urgentes ei concredendi, quae etiamnum bono iudicio suum locum omnino habent, quos vero eidem pro assistentia adiunxeritis, valor et qualitas eorum vobis apprime cognitus habetur dubio procul neque istud negotium illám debet ferre difficultatem, eorum siquidem opera, uti possumus, qui commodi et habiles reperiuntur, quive totum regnum et nobilitatem sine discretione religionis indifferenter propugnare et defendere nituntur, tanquam adversus tyrannum, qui nulli religioni parcit, sed quosvis sibi et pravo eius intento adversantes persequi et enecare non desistit. Nullatenus itaque religionis praetextus huc pertrahendus _ vel quippiam negotii ecclesiastici immiscendum est, praeter omnem siquidem rationem et nulla de causa idipsum committitur. Neque nos religionis via inducti minus vel amplius quippiam facere inducimur, quam quod communi consilio et unanimi voluntate sancitum et deliberatum extitit, illa nimirum, quae ad salutem communem et conservationem regni nostri spectare videntur. Patet namque etiam ex conditionibus per comitem Sigismundum Forgách praefato Gabrieli Betlen datis, quas nos impraesentiarum quoque confirmamus et ratificamus, pariaque earum cum praesentibus vobis quoque transmittimus, ubi etiam nulla distinctio et diversitas religionis interseritur Datum in civitate Weis Wasser Bohemiae, die ultima mensis Augusti anno Domini 1611. 3 Matthias m. p. Laurentius Ferencffy m. p. 2 Forgách Zsigmond. Személyére 1. a 20. 1. 1. jegyzetet. 3 E levél Báthory Gábor ellen vezetett akcióra és arra az ellentétre vonatkozik, amely e kérdésben Thurzó és Forgách között volt. Az eseményekre v. ö. bővebben Angyal i. m. 69—110. 11.