Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.

A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.

C-nis V-ae regimine fluente, nos pallentes in regia libera civitate Tyrnauiensi Teutonicae gentis oviculae hucusque liberum exercitium religionis, quo antea ab infensissimis et rabidis papicularum mor­sibus persecuti, infestati, imo anathematis fulmine execrati red­debamur, sedatis omnibus iniquis iniquorum hominum procellis, ha­buerimus, inprimis solummodo Deo optimo ter maximo nostro, qui in medio inimicorum suorum afflictissimae suae ecclesiae clementis­simam et paternam curam gerit ac tandem vero indesinenti, inde­fesso, munificentissimo, imo benignissimo Ill-mae C-nis V-ae patro­cinio, curae et protectioni humiles, cum debitis nostris obsequiis. atque precibus, agimus et habemus gratias. 1 Cum autem semper, Li­ma C. V., felices illas respublicas et congregationes esse reputamus, quae tempore pacis turbidis antagonistarum procellis et morsibus rabidis, clandestine nos ferientibus atque pungentibus, praevenire et obviare enituntur, ne itaque nobis ipsismet defuisse videamus, ad Ill-mam C-nem V-am confugiendum, operae pretium nobis esse pol­iicebamur, eandem ob amorem Dei, cuius potissimam laudem, hono­rem et glóriám, in testaceis mortalitatis nostrae scriniis praedicamus et extolíimus, obsecrantes et humiliter rogantes Ill-mam C-nem V-am, dignetur nos aliquo mandato vigoroso ita gratiosissime asse­curatos reddere, utsi aliquando casu aliqua contigerit mutatio et nobis, prout nunc, alius substituendus est animarum nostrarum pa­stor, beneficio munificentissimo huius mandati omnia romanistarum obtrectandi studia, infensissimos conatus atque aucupia nocendi mille evertere, invalidare atque propellere, nec non liberum exercitium religionis in posterum quoque promovere valeamus et mereamur. Quod, Ill-ma C. V., facturam et nobis hoc mandátum prima occa­sione transmissuram esse, humiliter nobis pollicemur. Quam in reliquo in multos annos cum regimine et guberna­tione felicissima feliciter valere exoptamus. Datum Tyrnauiae 9. die Augusti anno 1611. Ill-mae C-nis V-ae subiectissimi servitores Tota communitas Teutonicae gentis in regia libera civitate Tyrnauiensi. 1 Az előzményekre 1. a 68. és 70. számokat. Később 1620-ban Bethlen Gábor Sándor János, Ocskay Gáspár, Amadé István pozsonymegyei alispán és Salgay László pozsonymegyei szolgabíró commissariusokat küldte ki Nagyszom­batba az ottani evangélikusok és katholikusok között levő viszály elsimítására. A megegyezés hét pontból állott és kimondta, hogy a városi tisztségekre nem­zetiség és vallás szerint arányosan kell a polgárokat alkalmazni, senkit vallásá­val ellenkező cselekedetekre nem szabad kényszeríteni. A megegyezés eredeti pé^ dánya: Acta Publica 45/45. jelzet alatt.

Next

/
Thumbnails
Contents