Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
amico; cum vero postremo eiusdem 18. Mártii datas acceperim ea cum vehementia et comminatione, quin dicam, non possum, in istius regni constitutionibus me non reperire, rusticos posse pastores suo libitu accipere, imo in conventione Viennensi hoc statútum fuit nimirum, quod omnes et singulos status et ordines iuxta ambitum regni Hungáriáé solum existentes, tarn magnates nobiles, quam liberas civitates et oppida privilegiata immediate ad Coronam spectantia, item in confinibus dicti regni milites Hungaros in sua religione nusquam et nunquam turbabit, nec turbari aut impediri sinet; absque tamen praeiudicio catholicae Romanae religionis. Iuxta quod capitulum subditi et rustici ullam habent authoritatem summendi pastores eorum libitu, imo unusquisque baro et nobilis potest suo placito talem constituere. Quapropter vix credo, regem minoris authoritatis et dignitatis esse, sed quid D. V. Ill-ma in hoc? Cum eadem pro certo non assentiret, ut alii suis bonis et subditis iubere intenderent, prout peculiares isti sunt regiae maiestatis, a qua mandátum est mihi, quid iam sim facturus, et ad hoc non praetermittam praeteritum palatinum illustrissimum dominum Illiesazium, qui semel rogatus a Rustensibus, 1 ut ipsis concionatorem concederet, respondidit, tali aucthoritate non callere, bene verum propitius esset in intercessione, ut fecit, et cum ipsi negassem (eoquod diversa mandata a lege tenerem) illico tacuit, seque acquievit, mandans eis, ut domino et superioribus parerent. Aeque deberet D. V. Ill-ma ad evitandum rumores et vanas tergiversationes, nam si subditi illi non obedient, iure meritoque illos puniam. Concionator vero, si vigore duorum regiorum mandatorum diu iam in dominatu Ovariensi praeconitorum illinc non discesserit, ut subditos et ipsum castigabo, quorum vix credidissem D-nem V-am Ill-mam, religionem Augustanam profitendo, curam, patrociniumque suscepturum, cui ei Calvini sint tarn molesti. Reliquum est, ut D. V. Ill-ma me excusatum habeat, dummodo in praesenti suae voluntati complacere nequeam, ceteris enim aliis suae illustrissimae Dominationi servitiis concernentibus inservire conabor. Valeat interim, ipsam diu, feliciterque vivere peropto. Datum Viennae die 28. Mártii 1611. D-nis V-ae Ill-mae addictissimus servitor Ottauio Cauriani m. p. 2 Kívül rájegyezve: Exhibitae Posony 4. Április. Dominus Octauianus Cauriani ratione concionatorum. 1 Ruszt Sopronmegyében, szintén Magyaróvárhoz tartozott 2 Az előzményekre v. ö. a 97—98. számokat.