Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XV. Budapest 1934.
A Thurzó-levéltár egyháztörténeti iratai 1-265.
Christi ecclesias amore et zelo praeditam esse, non nesciam, ut sarta tecta velit esse omnia, quae a maioribus olim collata sunt ecclesiis, quaeso Ill-mam D-nem V-am ac per Christum servatorem rogo, dignetur literis suis praefatae Barbaráé Rakowska serio demandare, ut ab eiusmodi violentiis abstineat et quod pio zelo a maioribus collatum est, in suo esse relinquat aut si videtur Ill-mae D-ni V-ae, mandátum super ea re conferat, quo domino vicecomiti iniungatur, ut iure extraordinario iuxta attestationes exactas hanc querelam diiudicet et a rapacitate huiusce feminae vindicet. Hoc facto et Deum ipsum demerebitur Ill-ma D. V. et ecclesiam nostram inflammabit, ut quidvis gratia ipsius facere non abnuat. In eam tamen descendo spem, hanc petitionem uti iustam et aequam suum pondus apud Ill-mam D-nem V-am habituram esse. Quam tutelae cunctipotentis Dei commendans, beatissime in annos Nestoreos vivere opto. Trinchiny praepropere 17. Mártii anno 1611. Ill-mae D-ni V-ae devinctissimus Paulus Raimanus. Post scripta. Illustrissime Domine. Parcere dignetur Ill-ma D. V., quod non inseruerim ista literis, sed peculiari chartae adscripserim, quippe quod eadem Barbara Rakowska, oblita et Dei mandatorum et charitatis christianae, colono ecclesiastico, immissis octo sicariis in agro ipsius proprio et quidem sub diaeta moderna, restes discidit, aratrum in minutissima frusta dissecuit et alia immanitatis planae barbaricae facinora designavit. Quare, cum post Deum immortalem non habeam aliud cum subditis meis, nisi in Ill-ma D-ne V-a refugium, quaeso Ill-mam D-nem V-am, velit in hac parte nutritium agere ecclesiae Christi, et pro ea, qua utitur, authoritate grassatricem istam compescere. Ego toto pectore una cum universa mea ecclesia Deum precaturus sum, ut Ill-mam D-nem V-am una cum heroina praestantissima, coniuge Ill-mae D-nis V-ae, filio et filiabus, tota denique aula, quam diutissime conservare dignetur ad gloriae divinae dilatationem, ecclesiarum et regni conservationem et subditorum emolumentum. Trinchiny praepropere 18. Mártii anno 1611. 2 Idem, qui supra, Ill-mae D-ni V-ae deditissimus P. Raimanus. 2 1617-ben Trencsén prédikátora Badini Bertalan. (Árv. lt. Fasc. 198. No. 161. Levele Thurzó Imréhez.)