Mályusz Elemér szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIV. Budapest 1930.
Paulinyi Oszkár: Iratok Kassa sz. kir. város 1603—1604-ben megkísérelt rekatolizálásának történetéhez
Sua Maiestas ab errore noxio perditioneque animarum ad viam salutis gremiumque ecclesiae eos reducere satagat. Manifestam ergo tam zeloso assertorique catholicae religionis eximio, imperátori Ferdinando (cui suam confessionem anno 1548 se obtulisse consensumque obtinuisse asserunt) inurunt iníuriam, quod in haeresi, exercitioque Augustanae confessionis dictas civitates defensas fuisse iactitant, quod nullus mortalium sibi persuadebit. Nec privilegia civitatum aliud continent, quam catholicae religionis cultum, in qua tunc fuerunt, quando propter fidelitatem ex catholica fide profectam prívilegiis exornari meruerunt. Imo ut facilius in supplicantes haec faba recudatur, constat ex publíco regni decreto praefatam caesaream et regiam Maiestatem in frequenti dominorum praelatorum, baronum, caeterorumque universorum statuum et ordínum conventu, nunciis quoque harum civitatum haud dubíe praesentibus, hic Posonii pro. festő beati Lucae evangélistáé personaliter existentem plane contrarium statuisse et communi regnícolarum voto Lutheranismum proscripsisisse, ut ex articulis sub litera A. comprehensis, 9 ut plurimi alii omittantur, patet. 10 Quod si tarnen augustissimus Maximilíanus et per consequens moderna caesarea atque regia Maiestas, domini nostri clementissimi, propter iniuriam temporis diuturnam episcopatus Agriensis vacantiam magnamque sacerdotum inopiam ad haec tempóra pertulerunt, íd díssimílatum et prorogatum potius quam permissum fűit. Iam vero praelibata Sua Maiestas pio id revolvens animo animadvertit glóriám Dei in eo versari, ut unica vera catholica fide Deus colatur, ideo non minus in salutem animarum quam defensíonem suorum fídelium intenta praesentemque nacta occasionem, desiderio Christianae suae pietatis memorabili hoc laudatissimoque exemplo satisfaciendum benigne existimavit. Unde ímmerito ac ignominiose obiiciunt confessioni Augustanae, dominó Carolo quondam imperátori oblatae quidem, sed nunquam confirmatae Suas Maiestates, orthodoxae religionis propugnatores, assensum permissionemque dedisse, quia nulla super eo constitutio regni extat. Perperam etiam contra regiam authoritatem et in praeiudicium Suae Maiestatis ius patronatum legitimamque possessionem templi Cassoviensis sibi usurpare nituntur. Sua etenim Maiestas caesarea tanquam rex et apostolus noster clementissimus omnium in regno ecclesiarum, multomagis in peculio Sacrae Coronae existentium ius patronatum manutenet. Hiányzik. Ez érveléssel szemben 1. az 58. 1. 2. jegyzetében mondottakat.