Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XIII. Budapest 1929.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve (Folytatás)

gratia huc Liszkarri fraterne invito. Quod ut non illibenter faciatis, etiam atque etiam hortor et moneo; Dabam Lis^ cae 23. Julii 1635. 14. Invitatur ad solennem visitatiönefn Erdőbé­nyensem ad 5. Septembris Keresztúr, Kisfalud, Vámosujfalu, Iholcsua, OlaszU Patak, Ujhely. Benignitatem divinam vobis omnibus et singulis ani­mitus cupio et mea studia promitto. Ante quadriduum quatuor numero ex senatoribus Bényensibus, communi nomine a pago ad me ablegati graviter de suo ecclesiae pastore sunt conquesti, cui malo medelam adhibere nisi visitationis conferre iinpossibile ju­dico. Quare ne malum hoc hactenus quidem in sinu gangrenae ad instar longius serpens, tandem in flammam erumpat et Ecclesiae disciplinam deposcat, vos Reveren­dos in Christo fratres ad visitationem dictae ecclesiae so­lemne ad horam matutinam 5. Septembris" solemniter in­vito, qua peracta rursus quisque nostrum ad sua mature redire possit. Valete in Christo feliciter una salute omnes. Dabam Liscae 2. Septembris, 1635. 15. Cursiles pro venerabili presbyterio cönuö­cando. Salutem et felicissima quaeque pr. Quondam graviler de ecclesiae suae calamitate Delim exercituum questum memóriáé prodidit propheta Isaias, quando eam afflictam tempeslatibus varié agitatam om­nique consolatione penitissime destitutam vocavit. Sed an non eadem nuncque a nobis facies ejusdem cernitur ? Cernitur utique,. quando doctores ejus in decoctores et seductores degenerarunt, et defensores offensorum partes studiosissime tutantur. Quo in discrimine partis melioris constituto, dum viribus pene exhausti, quod in rem ejus faciat, non habeamus, malagma saltem consultationis sanando vulneri adhibeamus. Quod ut commodius fieri possit, partialem venerabili fratrum presbyterio synodum indico in Felsőtoronya 20. Septembris celebrandam Cui ut omnes et singuli, qui venerabili presbyterio nomen dede­runt, lempestive adsint, etiam atque etiam hortor. Secus non tacturi. Dabam Liscae 11. Septembris 1635.

Next

/
Thumbnails
Contents