Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
Christophorus Partingerj, nec non Johannes Cellarius hactenus apud uos privatim fuerint literis imbuti, eos ad gymnasium nostrum palatinum, ut publice quoque bonis artibus et disciplinis ad pietatem ac virtutem instituantur atque informentur, allegastis, nobisque commendastis diligentissime. Unde facile colligitur, cum vestrorum civium liberos, paterno plane moti erga eos amore, tam diligenter educandos instituendosque curetis, rempublicam quoque vestram omni virtutum genere et iam ornatam esse, et in posterum magis magisque, diuina adspirante gratia inornatum. Quemadmodum autem praefatos tres adolescentes mihi et collegis meis accurate et de meliore nota commendastis : Ita persuasum vobis sit, nos cum ratione officii, quod gerimus, tum vestra ista commendatione ductos, daturos operám, ut illi qua par est fide ac diligentia, pia doctrina doctaque pietate ad omnem humanitaten erudiantur ac informentur : non dubitantes, quin ipsi quoque sui quod est officii, diligenter sint facturi, ac diligentia eorum praeceptorum sit responsura fidei. Ut enim adolescentes ingenuarum artium studiis dediti spei in parentum ac propinquorum animis concitatae satisfacere, et aliquando reipublicae emolumento, ecclesiae et scholis subsidio, ipsisque parentibus et cognatis voluptati esse queant, necesse est ad praeceptorum labores in docendo, illorum accedere in discendo industriam et assiduitatem. Quod reliquum est, oro deum immortalem, patrem domini nostri Jesu Christi, ut vim vos omes et singulos, tum universam rempublicam vestram quam diutissime salvam, incolumem et florentem conservet ad sanctissimi nominis sui glóriám, vestrum et civium vestrorum commodum, ecclesiae denique ac scholarum utilitatem. Vobis me una cum collegis meis, quorum officiosissimam adscribo salutem, summisse ad quaevis obsequiorum studia commendo. Lauingae Sueuorum ad Danubium, die 14. Április, anno recuperatae per Christum salutis humanae 1599. Vestras amplitudines et dominationes quo par est observantiae studio colens Georgius Cleminius i. r. doctor et gymnasii palatini ibidem rector. Cím: Nobilitate generis, virtute, prudentia, eruditioneque praestantissimis viris et judici, consulibus, totique senatui Posoniensi, dominis suis omni observantiae studio colendis.