Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

am in parte id faciat, quod aequum iustumque erit, et quod antea huius gratuiti provisionis nomine, ipsis prae­stitum fuit, id eodem modo, deinceps etiam, ut sese me­lius, faciliusque alere et sustentare possint, et diligenti­ores in divinis officiis sint, ipsis certo praestari curet. Postulat postremo dominatiomi vestrae injungi, ut omnes terras, ad scholam pertinentes, e manibus civium excipiat, et manibus suis assignet. Cuius petüionem non iniquam videamus, dominationi vestrae iniungimus, ut id quo ita in effectüm deducat terrasque de jure et ab antiquo ad scholam ipsam pertinentes e manibus priva­tarum personarum excipiat, et dictae scholae rectori assig­net et utendas tradat. Valeat feliciter. Posonii 26. septem­bris 1590. Sacratissimae Caesareae Regiaeque Maiestatis Camerae Hungaricae consiliary. Kívül : Egregio Matthiae Zlaichich, provisori arcis Sabariensis etc. Amico nobis honorando. Más kézzel: Provisionen! studiosis concessit Camera, sumpto initio a die ultima septembris, quae fuit dominica 16. post Trinitatis. 90. Exhibitae 29. 7-bris. Eredeti, papiron, 3 drb. rányomott pecséttel. A levél melléklete: Ego M. Joannes Kythonitius de Kozthanicza, ludimoderator apud Sabarienses: fateor et recognosco per praesen­tes literas meas, studiosos meos, ab egregio Martino literato Zekeres rationista arcis Sabariensis, suae Sacrae Caesareae Regiaeque Maies­tatis, ex liberali provisione, a dominica septuagesima, usque ad do­minicam Trinitatis inclusive plenarie et integre levasse ac recepisse florenos Hungaricos octo et decem. In cuius rei testimonium praefato Martino literato, hanc syngrapham meam dedi. Actum in gymnasio Sabariensi. 3. Julii 1591. 66. 1590. október 22. Pozsony. A pozsonyi ferenczes barátok a kamarától nagy szegénységükre hivatkozva, élelmet és ruházatot kérnek, hogy a fenyegető tél ellen magukat valahogyan megvédhessék. A kamara 50 forintot utalványoz ki a kérvényezőknek. Reverendissime ac generosi domini, domini mihi observandissimi. Orationum mearum devotarum com­mendationem. Quantis necessitatibus atque miseriis calamitosum hoc nostrum monasterium ad praesens in tanta omnium rerum penuria prematur, dominationibus vestris reverendis­simae ac generoso, satis superque notum esse arbitramur, confugiendum itaque nobis ad reverendissimas ac gene-

Next

/
Thumbnails
Contents