Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

antiqua quadraginta tantum plaustra lignorum annuatim administrare tenerentur : praeterea indesinenti vinorum educillatione, ad quam similiter olim non amplius, quam sex vasorum a festo sancti Georgii usque ad festum divi Michaelis fuissent adstricti, nimium aggravarentur, insuper, quum oppidum ipsum fossa et vallo esset circumseptum atque ob metum hostium noctes et dies excubias facere cogerentur, nihilominus tarnen ad arcemque istam nostram Agriensem praeter quod quoties necessitas exigeret, mili­taribus etiam officiis instar militum stipendiatorum perfun­gerentur, vigiles per integrum annum conducere et inter­tenere cogerentur, a quibus singulis nisi subleventur, ad extremas miserias devenire, oppidumque ipsum desolatum relinquere eos necesse esset, unde supplicatum nobis hu­militer extilit in personis eorundem civium et incolarum, ut eis in praemissa nostra gratia clementer adesse, et de opportuno remedio gratiose providere dignaremur, quorum supplicatione clementer exaudita: fidelitati tuae harum serie firmiter committimus et mandamus, quatinus acceptis prae­sentibus et praemissis sie ut praefertur stantibus et se ha­bentibus, praenominatos exponentes ad nimia viresque eorum excedentia onera et servitia nequaquam compellas, ac primo quidem concionatorem illum haereticum in me­dium illorum intrusum quemadmodum aliisque literis nos­tris tibi demandavimus, statim et de facto ablegandum eures. Officialem vero praedictum continuum, postquam oppidum ipsum obediens, et arci contiguum ac proinde facile a temetipso regi potest, ab eis amoveas. Et quia a convectione etiam lignorum, qua se plurimum aggravari questi sunt, certum illos modum et ordinem habere volu­mus, committimus tibi, ut imposterum tu, vel successores tui, excepto tarnen aliquo evidenti (quod deus avertat) istius loci periculo, a praefato oppido pro quadraginta or­dinariis, centum plaustra lignorum et non ultra exigas. Ad labores denique, quos praemisso modo ordinarie duode­eim saltem diebus annuatim praestitisse dicuntur, impos­terum ultra illos, qui ad loca finitima munienda, publicis constitutionibus regni decreti sunt, aliaque ab antiquo usi­tata servitia cogere non praesumas. Porro quoniam a ni­mia etiam educillatione vinorum eos ex speciali gratia nostra supportandos duximus, volumus, ne eos a modo deineeps, ultra quam ad duodeeim vasorum vini educil­lationem per annum cogas, vei cogi permittas. Postremo cum excubias arcis conduetis ad id militibus nostris, et non rusticis, quod quidem non satis tutum videtur, com-

Next

/
Thumbnails
Contents